Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ex relatione Postumiani uirum quendam magnis uirtutibus signisque mirabilem ad expellendam de corde suo iactantiae uanitatem, quam incurrerat, exorasse, \'ut permissa in se mensibus quinque diabolo potestate similis his fieret, quos ipse curauerat\'. idemque post pauca: itaque correptus a daemone, tentus in uinculis, omnia. illa quae energumeni solent ferre perpessus quinto demum mense curatus est, non tantum daemone, sed, quod illi erat utilius atque optatius, uanitate*.

praedictos itaque monachos uir dei delegatos fratribus per dies quadraginta arduis abstinentiae remediis mancipauit. quibus expletis data super eos oratione a potestate daemonis eruit nec solum sanitatem corporis, sed et mentis inpertiit. quo facto et sancto uiro reuerentiae terror adcreuit et ceteros maior disciplinae metus optinuit.

[*]( 2 cf. Paulin. Vita S. Ambros. 43 (XIHI p. 42 M.) 7 Sulpic. dial. I 20, 7 Bq. (p. 173 ed. Halm) )[*]( 1 sit] om. N lesu] om. M 2 episcopos Tpr. stilichdnis L auctorem COMN: auctore TV auctoritate L 3 sathaiiQ LM V latane GT 4 in posterum] postmodtl a m. 2 in ras. L admittere OOT: admitteret V ammittere N amittere L cOmittere M 5 inmundus LIT: immundus OOL\'MN inmundis V 6 Npit CGLV cepit MN 9 exorrasse V 10 diabolo NTV (diabulo cod. Veron. Sulpicii): diaboli CGLM 11 pauca itaque] pauca idSq; (a ids a m. 2 in ras.) L correptos M pr. demone GMNV 12 tentus CGMNTV: tempus Ll temtus L\' eat retentus cod. Veron. Sulpicii omnia illa MNTV et Bvlpicius: omnia CGL inergumini Itbri 13 curatus OGMNTV: curatur L purgatus Sulpicius non tantum-uanitate] in mg. inf. add. M, demone MNV 14 optatius] optabilius AV optatiubilia cod. Ver. Sulpic. 15 predictoe Ll 17 demonis MNV 18 inperciit V imperciit M impertit GLlN 19 et sancto] sancto N terrer V adcreuit NTV: accreuit CGLM ceteros CL 20 optinuit GLMTV: obtinuit ON )
55

Maroianum monachum, qui postea presbyter ante nos monasterio praefuit, ad Noricum cum Renato fratre direxerat. et cum dies tertius laberetur, ait fratribus: \'orate, carissimi, quia grauis hac hora tribulatio Marcianum comprimit et Renatum, de qua tamen Christi liberabuntur auxilio.

tunc monachi quae ab eo dicta sunt protinus adnotantes, illis post menses plurimos redeuntibus diem horamque periculi, qua barbaros euaserant, indicantibus, sicut signauerant, approbarunt.

Item uir beatissimus Seuerinus uni ex fratribus, nomine Vrso, repente praecepit quadraginta dierum districtiore ieiunio uenturae calamitati, abstinentia ciborum et lamentis, occurrere, dicens: imminet tibi corporale periculum, quod dei praesidio parui panis et aquae remediis expiabis\'. quadragesimo itaque die mortifera papula in brachio ieiunantis apparuit, quam mox ad ipsum ingressus suppliciter demonstrauit.

cui sanctus dei famulus: \'noli\' inquit \'metuere praenuntiatum tibi ante dies quadraginta discrimen\', statimque propria manu signo crucis obducto mirantibus, qui aderant, papula letalis euanuit. hoc unum de domesticis sanitatibus narrasse sufficiat, prolixi operis fastidia declinando. nam saepius suorum aegritudines monachorum Christo sibi reuelante praenuntians isdem quibus praeuidebat muneribus et sanabat.,

A discipulorum quoque suorum oellula spiritalis doctor non longius habitabat, in orationibus uel abstinentia [*]( 1 *arcianum V 2 renoto V 3 ai*t T 4 martianum TV 6 annotantes CGLMN 7 plurimos] pluribus N 8 qua] qui M indicantibus sicut signauerant] om. M 9 approbauerunt N 10 uir MNTV: om. CGL seuerinu\' V 11 reprente L districtiore] districcione G 12 cyborum M 13 occurre N 15 pabula M 17 tibi] om. M 19 obducto] om. M loetalis TV letalis OGLIN 20 euanuit M narrasse OOMNTV: narrare L Buffitiat V 21 nam] om. CG saepius ** T egritudines GLMNTV 22 isdem L: hisdem CGMNTV 24 A] om. V spiritualis CGL 25 orationibb; (prior b rasa) V abstinentia] in abstinentia OG )

56
iugiter perseuerans: cum quibus tamen matutinas orationes et propriam noctis principio psalmodiam sollemniter adimplebat, reliqua uero orationum tempora in paruo complebat oratorio, quo manebat. in quibus saepe caelestibus firmatus oraculis multa futura per dei gratiam praedicebat, multorum etiam occulta cognoscens, ut opus erat, proferebat in medium et singulis remedia, prout poscebat modus aegritudinis, prouidebat.