Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Ab oppidaneis Comagensibus, apud quos prim am quondam innotuerat, beatus Seuerinus suppliciter rogatus aduenit. cuius comperta praesentia unus ex optimatibus Felethei regis filium. suum adolescentem diuturno langore uexatum, cui iam parabat exequia, traiecto Danuuio pedibus eius proiecit et lacrimans: credo\' inquit homo dei, te filio.

meo uelocem impetrare diuinitus sanitatem. tunc data oratione qui semiuiuus allatus fuerat statim incolumis patre mirante surrexit et perfecta protinus reuertitur sospitate.

Elefantiosus etiam quidam, Teio nomine, de toagmquis regionibus sancti Seuerini inuitatus uirtutibus uenit, rogans eius se oratione mundari. accepto itaque ex more praecepto iubetur deum, totius gratiae largitorem, sine cessatione lacrimabiliter exorare.

quid pIura? precibus beati uiri idem leprosus diuina opitulatione mundatus, dum commutat mores in melius, mutare meruit et colorem, regis aeterni magnalia tam suis quam plurimorum uocibus longe lateque denuntians.

Bonosus quoque, monachus beati Seuerini, barbarus genere, qui responsis eius inhaerebat, oculorum imbecillitatem [*]( 1 (annos) uidelicet ecripsi (cf. SiUb. XGV p. 491 sqq.): uidelicet Iikt integri eius regni NTV Anonym. Meerm.: integrum eius regvum. Pal. Anon. interl eius regnum M integritatem eius regni CGL 2 probaiurus L 3 Ab] b V oppidaneis NTV: oppidanis CG Ljl commagensibiis NTV comraagenensibus CG aput M primum] plurimum M 5 adnenerat M 6 felethqi ( a m. »3) L langore LMT1. - langwre CGNTIV 7 exequia JtfNTV (cf. Hoensch It. et Vulg.1 p. 271): exequiM CGL transiecto L danabio L 9 ueloce V tum M 10 seuuaiuus] semiuiuum N semiuiuus reliquerat V fuerat] M1 s. I. incolomis TV mirante] migrante L 11 perfecta G sospitatesanitate (corr. m. 1) V sanitate C in sanitate G 12 elefanciosus GMV Teio] tegio N 14 se MNTV: om. CGL mundare V 15 iubetur] om. M cessatione] c. iubetur M 16 bEtati V 18 mores] more mox N 21 BonosusJ Bonos T (corr. m. 1) bonus L beati — inhaerebat] om. M 22 responsit N inherebat GNTV inbecillitatem MNV imttecillitate C inbecillitate L imbeccillitate G )

53
plurimam patiebatur medelamque sibi praestari eius oratione poscebat, aegre ferens aduentitios et externos salutaris gratiae sentire praesidia sibique nullam remediorum opem aliquatenus exhiberi.

cui senilis dei: on tibi* inquit \'expedit, o fili, corporeis luminibus aciem habere perspicuam et exterioris oculi clarum praeferre conspectum: ora magis, ut optutus uegetetur interior\', talibus igitur monitis informatus dedit operam corde magis uidendi quam corpore meruitque absque ullo fastidio mirabiliter in orationis effici iugitate continuus et quadraginta fere annis in monasterii excubiis perseuerans eodem quo conuersus est fidei calore transiuit.

In loco Boiotro superius memorato quosdam tres monachos sui monasterii doctor humilis superbiae foeditate respersos dum pro suis singulos excessibus increpatos durare in pernicie comprobasset, orauit, ut eos dominus in adoptionem recipiens filiorum paterno dignaretur flagello corripere. prius ergo quam orationem effusis lacrimis terminaret, uno momento idem monachi daemone corripiente uexati contumaciam sui pectoris uocibus fatebantur.

absit, ut cuiquam hoc crudele uideatur aut noxium, quia traditi sunt huiusmodi homines satanae in interitum carnis, sicut beatus dicit apostolus, ut [*]( 20 I Cor. 5, 5 ) [*]( 1 plurimum CGL patiebatur medelamque MNTV: praegrauatus medelam CGL sibi praestari sibi (sic) V sibi prare M 2 egre GNT V egros M aduenticios GLMN externos] hesternos M gre V -3 aliquatinus M 4 non tibi CGMNTV: om. L, Quid Sauppe inquid N o fili MNTV: fili CGL 5 corporei luminis N exterioribus oculis CG 6 praeferre] perferre N optutus MNT V: obtutus CGL 7 uegetetur LMNTV: uigeat CG taliter N monetis M pr. 8 uidendi MTV: uidere CGL, om. N 9 fastigio V 12 boiotro CGL: boitro NTV boytro M 13 feditate GLlMN faeditate CL7 15 peruicia L pernitie N adoptione V 18 demone GMNV sui] suam N 20 aut] uel M noxii L1, eorr. m. 2 traditis (s expunxit m. 2) L sathana LMV latane GNT 21 beatus dicit MNTV: docet beatu C beatus docens L beatus (om. dicit) G )

54
spiritus saluus sit in die domini Iesu, cum beatus Ambrosius, Mediolanensis episcopus, seruum Stiliconis, auctorem falsarum epistolarum deprehensum, dixerit oportere tradi satanae, ne talia in posterum auderet admittere: quem eodem momento, cum adhuc sermo esset in ore sacerdotis, spiritus inmundus arreptum coepit discerpere. Seuerus quoque Sulpicius refert

ex relatione Postumiani uirum quendam magnis uirtutibus signisque mirabilem ad expellendam de corde suo iactantiae uanitatem, quam incurrerat, exorasse, \'ut permissa in se mensibus quinque diabolo potestate similis his fieret, quos ipse curauerat\'. idemque post pauca: itaque correptus a daemone, tentus in uinculis, omnia. illa quae energumeni solent ferre perpessus quinto demum mense curatus est, non tantum daemone, sed, quod illi erat utilius atque optatius, uanitate*.