Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Isdem temporibus Odoacar rex sancto Seuerino familiares litteras dirigens, quae speranda duceret, dabat suppliciter optionem, memor illius praesagii, quo eum quondam expresserat regnaturum. tantis itaque sanctus eius alloquiis inuitatus Ambrosium quendam exulantem rogat absolui. cuius Odoacar gratulabundus paruit imperatis.

quo etiam tempore, dum memoratum regem multi nobiles coram sancto uiro humana, ut fieri solet, adulatione laudarent, interrogat quem regem tantis praeconiis praetulissent. respondentibus Odoacarem\': \'Odoacar\' inquit \'integer tredecim et quattuordecim [*]( 4 cf. Anonym. Valesii §§ 47 sq. p. 292 ed. Gardth. ) [*]( 1 migraentur V enim] om. N 2 me] in me N 3 ydoneum L faciat M modestis COL1 MNTV: mOlflestis L ras.; cIeD in marg. additum: si destis 4 exercitu* L (s rasa) , 6 disceten T 7 Rugis] regis N 8 fabianis G ammonere LIMNII 9 inde scripsi: in OGLNTV, om. M 10 romanos ad suas M: romanis ad suas NTV romani soli CG roma soli L regni Romani (*. e. nniuersos Romanos) ad suas suspicatur Hartelius prouincias MNV: prouintias T prouinciam L prouincia CG 12 Hiisdem T hisdem CL MNV (et 17) odoacar MNTV: odouacar C odoachar Anonym. cod. Pal. odochar cod. Meerm. odoacer L odouacer G 13 quae MNTV: si qua CGL codd. Meerm. Pal. 15 alloquiis eius CG 16 cuius] cui Anon. Meenn. 17 quo MNTV: quodam CGL 19 humane L adulacione GM adolatione TV Anon. Meerm. 20 odoacarem MN TV: odocharem Anon. Meerm. m. 1 odoacrem L Meerm. m. 2 odouacrem CG odoachrem Pal. 21 odoacar NTV: odoeacar M odouacar CG odoacer L, om. Anon. inquit] om. L integer MNTV: integer inter CGL qui dixit eis inter Anonym. qui integer inter Sauppe integer <a erit Hartel et] uel fort. quatuordecim G XIIII M ) [*]( 4* )

52
anuos\', (annos) uidelicet integri eius regni significans et his dictis adiecit citius illos quod ipse praedixerat probaturos.

Ab oppidaneis Comagensibus, apud quos prim am quondam innotuerat, beatus Seuerinus suppliciter rogatus aduenit. cuius comperta praesentia unus ex optimatibus Felethei regis filium. suum adolescentem diuturno langore uexatum, cui iam parabat exequia, traiecto Danuuio pedibus eius proiecit et lacrimans: credo\' inquit homo dei, te filio.

meo uelocem impetrare diuinitus sanitatem. tunc data oratione qui semiuiuus allatus fuerat statim incolumis patre mirante surrexit et perfecta protinus reuertitur sospitate.

Elefantiosus etiam quidam, Teio nomine, de toagmquis regionibus sancti Seuerini inuitatus uirtutibus uenit, rogans eius se oratione mundari. accepto itaque ex more praecepto iubetur deum, totius gratiae largitorem, sine cessatione lacrimabiliter exorare.

quid pIura? precibus beati uiri idem leprosus diuina opitulatione mundatus, dum commutat mores in melius, mutare meruit et colorem, regis aeterni magnalia tam suis quam plurimorum uocibus longe lateque denuntians.