Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Eodem tempore mansores oppidi Quintanensia, creberrimid Alamannorum incursionibus iam defessi, sedes proprias relinquentes in Batauis oppidum migrauerant. sed non latuit eosdem barbaros confugium praedictorum: qua causa plus inflammati sunt credentes, quod duorum populos oppidorum uno impetu praedarentur. sed beatus Seuerinus orationi fortius incubans Romanos exemplis salutaribus multipliciter hortabatur, praenuntians hostes quidem praesentis dei auxilio superandos, sed post uictoriam eos qui contemnerent eius monita perituros.

igitur Romani sancti uiri pfaedictione firmati spe promissae uictoriae aduersus Alamannos instruxerunt aciem, non tam materialibus armis, quam sancti uiri orationibus praemuniti. qua congressione uictis ac fugientibus Alamannis uir dei ita uictores alloquitur: \'filii, ne uestris uiribus palmam praesentis certaminis imputetis, scientes idcirco uos dei nunc praesidio liberatos, ut hinc paruo interuallo temporis, quasi quibusdam concessis indutiis, discedatis. mecum itaque ad oppidum Lauriacum congregati descendite. haec homo dei plenus pietate commonuit.

sed Batauinis genitale solum relinquere dubitantibus sic adiecit: \'quamuis et illud oppidum, quo pergimus, ingruente barbarie sit quantocius relinquendum, [*]( : 1 oportuna libri 2 praemtraitua MT1: premunitus N prqmooitus CGLT2V mensaam NTV (cf. Ronsch Itala d Vulg. p. 265): mensium CGLM spacium GMV 3 uite V 4 Eodem] odena V 5 iam] otn. N 6 babtauis V obpidum Lpr. sed non— 9 praedarentur] om. M latuit] latos V 8 imflammati G inflamati V 9 pda predarentur G 10 ortabatur L 11 praesentee CGL 12 contempnerent GLV contepnerint M 13 Romani] romani omnes CGLJf praedictione] praedicatione CG spe CGL: \'om. MNTV 14 promisse NV uictorie V instruxerunt CGL: construxerunt MNTV 16 fugentibus N 17 ita dei G 18 presents L impntetis] computetis L iccirco GGM nunc CGMNTV: om. L 19 presidio L hinc] huic e G 20 indutiis L: induciis GM indiciis NTV meum T 24 barbariq GLMN quantotius LTV quitotius N )

45
hine tamen nunc pariter descendamus\'. talia commonentem secuti sunt plurimi, quidam nero reperti sunt contumaces, nec defuit contemptoribus gladius inimici. quicumque enim ibidem contra hominis dei interdicta manserant, Thoringis irruentibus in eadem . hebdomade alii quidem trucidati, alii in captiuitatem deducti poenas dedere contemptui.,.,..