Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Eodem tempore mansores oppidi Quintanensia, creberrimid Alamannorum incursionibus iam defessi, sedes proprias relinquentes in Batauis oppidum migrauerant. sed non latuit eosdem barbaros confugium praedictorum: qua causa plus inflammati sunt credentes, quod duorum populos oppidorum uno impetu praedarentur. sed beatus Seuerinus orationi fortius incubans Romanos exemplis salutaribus multipliciter hortabatur, praenuntians hostes quidem praesentis dei auxilio superandos, sed post uictoriam eos qui contemnerent eius monita perituros.

igitur Romani sancti uiri pfaedictione firmati spe promissae uictoriae aduersus Alamannos instruxerunt aciem, non tam materialibus armis, quam sancti uiri orationibus praemuniti. qua congressione uictis ac fugientibus Alamannis uir dei ita uictores alloquitur: \'filii, ne uestris uiribus palmam praesentis certaminis imputetis, scientes idcirco uos dei nunc praesidio liberatos, ut hinc paruo interuallo temporis, quasi quibusdam concessis indutiis, discedatis. mecum itaque ad oppidum Lauriacum congregati descendite. haec homo dei plenus pietate commonuit.