Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Post haec leprosus quidam Mediolanensis territorii ad sanctum Seuerinum fama eius inuitante perrexerat: hunc sanitatis remedia suppliciter implorantem monachis suis indicto ieiunio commendauit: qui continuo dei gratia operante mundatus est. cumque recepta sanitate redire suaderetur ad patriam, prostrauit se pedibus sancti uiri, petens, ne ulterius ad sua redire cogeretur, cupiens scilicet, ut lepram quoque peccatorum sicut carnis effugeret uitamque in eodem loco fine laudabili, terminaret.

cuius animum religiosum uir dei uehementer admirans paucis monachis paterna iussione praecepit, ut frequentatis cum eo ieiuniis in oratione continua permanerent, [*]( 1 diebus] om. V aliquit (corr. m. 2) L 2 informatur] in forma G grauem] graae* (m rasa) T, om. V exitium CNTVi exicium GM excidium L 3 episcopum destinatis CGMNTV: episcopum********* ordinatis********* L2 Isup. ras* 5 perstructus MNTV: praestructus CG prestructus L diocesis CGLMTV: a diocesis N 6 ammonuit IM&NT* 7 signauerat N uenture MV 8 complentebus (corr. m. 1) V 10 periculis N fidelis] in tng. add. M1\' 11 cordis CGLMNT: carnis V 12 forociam G ferocium N 13 leprosus T mediolensis L 14 eius] el T *perrexerat CGLNTVt peruenerat M 15 implorante N 16 qui libri: itaque Hartel dei gratia CGNTV: dei gram L deo M 17 cunque T 18 sa uiri pedibus M 19 lepram T 20 effugeret OOMNTV: effugaret L eadem G1 22 ammirans LIMN 23 ut MTV: om. CGLN permanerent MNTV: permanere CGL )

44
ut dominus ei quae essent opportuna concederet. tantis. itaque remediis praemunitus intra duorum mensuum spatium uitae mortalis est compedibus absolutus.

Eodem tempore mansores oppidi Quintanensia, creberrimid Alamannorum incursionibus iam defessi, sedes proprias relinquentes in Batauis oppidum migrauerant. sed non latuit eosdem barbaros confugium praedictorum: qua causa plus inflammati sunt credentes, quod duorum populos oppidorum uno impetu praedarentur. sed beatus Seuerinus orationi fortius incubans Romanos exemplis salutaribus multipliciter hortabatur, praenuntians hostes quidem praesentis dei auxilio superandos, sed post uictoriam eos qui contemnerent eius monita perituros.

igitur Romani sancti uiri pfaedictione firmati spe promissae uictoriae aduersus Alamannos instruxerunt aciem, non tam materialibus armis, quam sancti uiri orationibus praemuniti. qua congressione uictis ac fugientibus Alamannis uir dei ita uictores alloquitur: \'filii, ne uestris uiribus palmam praesentis certaminis imputetis, scientes idcirco uos dei nunc praesidio liberatos, ut hinc paruo interuallo temporis, quasi quibusdam concessis indutiis, discedatis. mecum itaque ad oppidum Lauriacum congregati descendite. haec homo dei plenus pietate commonuit.

sed Batauinis genitale solum relinquere dubitantibus sic adiecit: \'quamuis et illud oppidum, quo pergimus, ingruente barbarie sit quantocius relinquendum, [*]( : 1 oportuna libri 2 praemtraitua MT1: premunitus N prqmooitus CGLT2V mensaam NTV (cf. Ronsch Itala d Vulg. p. 265): mensium CGLM spacium GMV 3 uite V 4 Eodem] odena V 5 iam] otn. N 6 babtauis V obpidum Lpr. sed non— 9 praedarentur] om. M latuit] latos V 8 imflammati G inflamati V 9 pda predarentur G 10 ortabatur L 11 praesentee CGL 12 contempnerent GLV contepnerint M 13 Romani] romani omnes CGLJf praedictione] praedicatione CG spe CGL: \'om. MNTV 14 promisse NV uictorie V instruxerunt CGL: construxerunt MNTV 16 fugentibus N 17 ita dei G 18 presents L impntetis] computetis L iccirco GGM nunc CGMNTV: om. L 19 presidio L hinc] huic e G 20 indutiis L: induciis GM indiciis NTV meum T 24 barbariq GLMN quantotius LTV quitotius N )

45
hine tamen nunc pariter descendamus\'. talia commonentem secuti sunt plurimi, quidam nero reperti sunt contumaces, nec defuit contemptoribus gladius inimici. quicumque enim ibidem contra hominis dei interdicta manserant, Thoringis irruentibus in eadem . hebdomade alii quidem trucidati, alii in captiuitatem deducti poenas dedere contemptui.,.,..

Igitur post excidium oppidorumin superiore parte Danuuii omnem populum in Lauriacum oppidum transmigrantem, qui sancti Seuerini monitis paruerat, assiduis hortatibus praestruebat, ne in sua uirtute confiderent, sed orationibus et ieiuniis atque elemosynis insistentes armis potius spiritalibus munirentur.

praeterea quadam die uir dei cunctos pauperes in una basilica statuit congregari, oleum prout poscebat ratio largiturus: quam speciem in illis locis difficillimam negotiatorum tantum deferebat euectio. igitur tamquam benedictionis accipiendae gratia maior egenorum turba confluxit: pretiosius quippe ibidem huius liquoris alimentum auxit turbam numerum. que poscentium.

tunc uir beatus oratione Gompleta, signo crucis expresso solitum sibi scripturae sanctae sermonem cunctis audientibus exprimens ait: \'sit nomen domini benedictum\'. tunc coepit oleum propria manu ministris implere portantibus, imitatus fidelis seruus dominum suum, qui non [*]( 1 hunc N descendamus NTV: discedamus CGLM commonente ~LlMN 3 quicunque T \' 4 thoringis CGMTV: thorigis N turlngis L 5 ebdotaade CNT ebdomadae GV ebddmada LM- 6 pftuas CGL penas MN 7 superiors parte L 8. dantbii L \'j9 hortatibua CGL* TV: ortatib; L1 hortationibus N oraciooibus M 10 praestruebat MNTV: perstruebat CGL ne] WD N. sed] sedttt G 11 atque] an V elemosinis GGLTV helemosinia MN spiritualibus CGLM 12 quadam die uir dei COLIMNTV: uir dei quadam die signis supra scriptis transposuit L2 13 utT 14 apptiem V difficillima L dificillima N 16 accipiende MV preciosins M preiiosum OL precioatrm \'G 17 ibidem] ids L huius CGMNTV: om. L alimentum CGMNTV: elementum (ele a m. 2 in rets.) L tnrba TV \'18 poscentum N cSnpleta (cort. m. 1) L signo MNTV: signoque CGL 19 scripture sancte F 21 cqpit COLlY cepit MN 22 imitatus Lpr. )

46
ministrari uenerat, sed potius ministrare, sequensque uestigia saluatoris gaudebat augeri materiem, quam officio dexterae sinistra nesciente fundebat. completis quippe uasculis pauperum nihil minuebatur in manibus ministrantum.

tantum igitur dei beneficium dum circumstantes tacite mirarentur, unus eorum, cui nomen erat. Pientissimus, nimio timore perterritus exclamauit: domine n* crescit hic caccauus olei et in modum fontis exundat*. sic liquor ille gratissimus prodita uirtute subtr actus est.