Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

His auditis habitatores oppidi memorati incredulitati ueniam postulantes monitis uiri dei sanctis operibus paruerunt ieiuniisque dediti et in ecclesia per triduum congregati errata praeterita castigabant gemitibus et lamentis. die autem tertio, cum sacrificii uespertini sollemnitas impleretur, facto subito terrae motu ita sunt barbari intrinsecus habitantes exterriti, ut portas sibi Romanos cogerent aperire uelociter.

exeuntes igitur conciti diffugerunt, aestimantes se uicinorum hostium obsidione uallatos, auctoque terrore diuinitus, noctis errore confusi, mutuis se gladiis conciderunt. tali ergo aduersariis internecione consumptis diuino plebs seruata praesidio per sanctum uirum armis didicit pugnare caelestibus.