Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Batauis appellatur oppidum inter utraque flumiJia, Henum uidelicet atque Danuuium, constitutum, ubi beatus Seuerinus cellulam paucis monachis solito more fundauerat, eo quod ipse illuc saepius rogatus a ciuibus adueniret, maxime propter Alamannorum incursus assiduos, quorum rex Gibuldus summa eum reuerentia diligebat.

qui etiam quodam tempore ad eum uidendum desideranter occurrit. cui sanctus obuiam, ne aduentu suo eandem ciuitatem praegrauaret, egressus est, tantaque constantia regem est allocutus, ut tremere coram eo uehementius coeperit, secedensque suis exercitibus indicauit numquam se nee in re bellica nec aliqua formidine tanto fuisse tremore concussum.

cumque dei famulo daret optionem imperandi quae uellet, rogauit doctor piissimus, ut sibi potius praestaturus gentem suam a Romana uastatione cohiberet et captiuos, quos sui tenuerant, gratanter absolueret. tunc rex constituit, ut ex suis aliquem dirigeret ad id opus maturius exsequendum, statimque missus Amantius diaconus e uestigio regem subsequitur eiusque prae foribus excubans multis diebus non potuit nuntiari.

cui re, pro qua directus fuerat, non [*]( 1 haee] bee V, om. L redidit M prompciores G pmtiores V ymciores M hortatus N 2 ymber MN desperate V 3 incomoda M 4 atauis V Beatanis N BaMiowaPatauis cod. Vind. 1064 -5 henum NTV: hquutn M renum L rhenum GO danubium L 7 sepius M V a] ad V 10 desideranter) et desiderandtl M 11 adnentu OGMNTV: adtentu LI attenta L\' pregauaret CV 12 regem coostancia allocutus est M eo] L, o a m. 2 in ras. 13 cqperit CG ceperit LM 14 nunquam se see CGNTV: niiqui semet L se uGqua nec M 15 fuisse tremore CGMNTV: tremore fuisse L concussus N cunque T famulu V 16 impetrandi GM que V 17 prestaturus CLl 18 absoluerent LVI 19 dirigeret (ret in ras. a m. 2) L id CGMNTV: om. L 20 exequendum CGMN 21 prae MNT: pro CG LV excubantis N 22 nontiari V re pro qua BoZlaMus: pro re qua libri )

38
peracta tristissimo reuertenti apparuit quidam, effigiem sancti praeferens Seuerini, qui eum minaci compellatione perterritum sequi se iussit. cum que pauens et concitus sequeretur, peruenit ad ianuam regis statimque dux ille praeuius ex oculis mirantis euanuit. uerum regis internuntius diaconum unde esset uel quid speraret interrogat. ille rem breuiter insinuans oblatis regi receptisque remeauit epistolis.

dimissus igitur reuexit fere septuaginta captiuos, insuper promissionem regis gratam deferens, qua se spopondit, cum diligenter prouinciam peragrauerit, remissurum quantos in eadem reperturus fuisset numeros captiuorum. pro qua re sanctus Lucillus presbyter postmodum destinatus magnam miserorum copiam ex captiuitate reuocauit.