Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Talibus igitur beatus Seuerinus per Christi gratiam muneribus opulentus captiuorum etiam egenorumque tantam curam ingenita sibi pietate susceperat, ut paene omnes per uniuersa oppida uel castella pauperes ipsius industria pascerentur: quibus tam laeta sollicitudine ministrabat, ut tunc se crederet tantummodo saturari uel abundare bonis omnibus, quando uidebat egentum corpora sustentari.

et cum hebdomadarum continuatis ieiuniis minime frangeretur, tamen esurie miserorum se credebat afflictum. cuius largitionem \'tam piam in pauperes plurimi contemplantes, quamuis ex duro barbarorum imperio famis angustias sustinerent, deuotissime frugum suarum decimas pauperibus impendebant. quod mandatum licet cunctis ex lege notissimum, tamen quasi ex ore angeli praesentis audirent, grata deuotione seruabant

Frigus quoque uir dei tantam in nuditate pauperum sentiebat, siquidem specialiter a deo perceperat, ut in frigidissima regione, mirabili abstinentia castigatus, fortis et alacer maneret.

pro decimis autem, ut diximus, dandis, quibus pauperes alerentur, Norici quoque populos missis exhortabatur epistolis. ex qua consuetudine cum ad eum nonnullam erogandarum uestium copiam direxissent, interrogauit eos qui uenerant, si ex oppido [*]( 1 subdiaconi CGL: diaconi MNTV materni CGL: martini MNTV ianitoris] genitoris N 2 sanctum uirum M 4 beatisBimus M 6 ingenita V poene TV pene GLXMN 9 saturari] salaari M habondare TV habundari M omib; V 10 egentum OOLNTV: egencium M snbstentari N cum L MNTV: cum ipse CG ebdomadaram GLMNT epdomadarum G edomadarum V 12 largiotionem (corr. m. 1) L largitiorem N largiciorem G 14 imperio] om. M angustias NTV: anguatiam CGL inopias angustias M 15 frugum] tamen frugum CG inpendebant MNV 16 notissimum] notissimum sit CG 17 praesentis] om. M - 19 spetialiter TV a deo specialiter M acce- perat M 20 maneret MNTV: permaneret CGL 22 exortabatur LIV 23 nonnullam CGLN: nonnulli M - 24 copia TV ) [*]( 3* )

36
quoque Tigurniae similis collatio mitteretur. respondentibus etiam inde protinus affuturos uir dei nequaquam eos uenire signauit, sed dilatam eorum oblationem praedixit barbaris offerendam. itaque non multum post ciues Tigurniae uario cum obsidentibus Gothis certamine dimicantes uix initi foederis pactione inter cetera etiam largitionem iam in unum collatam, quam mittere famulo dei distulerant, hostibus obtulerunt.