Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Item iuxta oppidum, quod Iuuao appellatur, cum quadam die intrantes basilicam aestatis tempore sollemnitatem uespere reddituri ad accendenda luminaria ignem minime repperissent, flammam concussis ex more lapidibus elicere nequiuerunt, in tantum alterutra hac petrae. conlisione tardantes, ut tempus uespertinae sollemnitatis efflueret. at uir dei genibus humi fixis orabat attentius.

mox igitur in conspectu trium spiritalium qui aderant tunc uirorum cereus, quem manu idem sanctus Seuerinus tenebat, accensus est. quo lucente sacrificio uespertini temporis ex more suppleto gratiae deo referuntur in omnibus, quod factum licet memoratos, qui huic interfuere miraculo, celare uoluerit sicut et multa magnalia, quae per illum diuinis sunt effectibus celebrata, claritas tamen tantae uirtutis occultari non potuit, sed ad magnam fidem ceteros excellenter accendit.