Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

omnibus igitur huiusce modi studiis occupatis quidam pauperrimus opus dei coeptum deserens ad agrum propriae segetis inuisendae causa, quae perparua inter aliorum sata iacebat, egressus est totoque anxius die locustarum nubem impendentem qua potuit exturbauit industria moxque ecclesiam communicaturus intrauit, sed segetem eius exiguam, multis uicinorum circumdatam [*]( 4 loel 2, 12. 15 sq. ) [*]( 1 miraculis N caelitus] diuinitus M cereis CGL aput V dominum] deum N 2 religiosus M 4 prophetam] prophetam dicens M 5 in fletu TV: fletu CGLMN 6 ctum C LV cetum M 7 ecclesiam GLXV cetera CGL Becuntur LMNT1: sequntur GT* sequuntur CV 8 docetis (scit. presbyteri) libri: docet Sauppe docet iste olim proposui 9 humanas G 11 acclesia GLMV 12 etas MV qui MNTV: quae CGL 13 uoce CGLM: uoce NTV flentib; L pr. elemosina GLT meelesine V helemosine N hele Mosinq M 14 quidquid GT pr. operum] om. M presens L preces N 15 exigebat] exhibebat M 16 huiusscemodi M paupin7 (= pauperinus) M 17 Nptum NV ceptum LM inuisendq NT: inuisende V inuisendi CG LM 18 que M iacebat] habebat M 19 totoque] totaque (?) G toto M anxios N pr. inpendentem MV impudentem G 20 cclesiam GV eccfa L 21 circumdata V )

30
frugibus, locustarum densitas deuorauit. quibus ex ea nocte ab illis finibus exterminatis imperio diuino probatum est, quanti ualeat fidelis oratio.

mane quippe sancti operis temerator atque contemptor rursus ad agrum suum male securus egrediens eum locustarum pernicie funditus inuenit abrosum et omnium circumquaque sationes integras: uehementer admirans ad castellum luctuosa uociferatione reuertitur, cumque id quod acciderat indicasset, ad huiusce modi uidendum cuncti exiere miraculum: ubi quasi ad lineam regularem contumacis hominis segetem locustarum morsus ostenderant.