Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Dum adhuc Norici Ripensis oppida superiora constarent et paene nullum castellum barbarorum uitaret incursus, tam celeberrima sancti Seuerini flagrabat opinio, ut certatim eum ad se castella singula pro suis munitionibus inuitarent, credentes quod eius praesentia nihil eis eueniret aduersi. quod non sine nutu diuini muneris agebatur, ut omnes eius monitis quasi caelestibus terrerentur oraculis exemploque illius bonis operibus armarentur.

in castellum quoque, cui erat Cucullis uocabulum, deuotionibus accolarum uir sanctus aduenerat euocatus, ubi factum grande miraculum nequeo reticere: quod tamen Marciani, post presbyteri nostri, cinis eiusdem loci, stupenda relatione cognouimus. pars plebis in quodam loco nefandis sacrificiis inhaerebat. quo sacrilegio comperto uir dei multis plebem sermonibus adlocutus ieiunium triduanum per presbyteros loci persuasit indici ac per singulas domos cereos afferre praecepit, quos propria manu unusquisque parietibus [*]( 1 hominis cuiusdam N 2 fabianis G danubio L 4 in cellula CGNT: cellula (om. in) L in cella MV 5 nusquam] nSqua N quantotius T quatotius LNV hystri CGM 6 pretermeans L properantes L 7 scamaras N (cf. Ind.): se amaras MTV scameras CGL appellat CG 8 coeperant T ceperant V reddére G 9 Dum LMT: Cum CGN oum V 10 pene GM NT 11 fragrabat L oppinio L pr. 12 municionibus GM monitionibus NTV 13 eueniret CGMNTV: adueniret L 16 Cucullis] om. N 17 deuocionibus GMV 18 adnocatus GN 19 martiani V cinis CGL (sic) MTV: ciues N 21 inherebat GNV 22 allocutus CGLMN 23 presbiteros T persuasi V cerreos V cqreos L 24 afferre NTV: afferri CGL afferi M prqcqpit L manu unusquisque MNTV: manus quisque L manu (om. unusquisque) CG )

28
affixit ecclesiae.

tunc psalterio ex more decurso ad horam sacrificii presbyteros et diaconos uir dei hortatus est tota cordis alacritate secum communem dominum deprecari, quatenus ad sacrilegos discernendos lumen suae cognitionis ostenderet. itaque cum multa largissimis fletibus cum eis fixis genibus precaretur, pars maxima cereorum, quos fideles attulerant, subito est accensa diuinitus, reliqua uero eorum, qui praedictis sacrilegiis infecti fuerant uolentesque latere negauerant, inaccensa permansit.

tunc ergo qui eos posuerant diuino declarati examine, protinus exclamantes secreta pectoris satactionibus prodiderunt et suorum testimonio cereorum manifesta confessione conuicti propria sacrilegia testabantur.

o clemens potentia creatoris cereos animosque flammantis! accensus est ignis in cereis et refulsit in sensibus: uisibilis lux naturam cerae liquauit in flammas, at inuisibilis corda fatentum soluebat in lacrimas. quis credat amplius eos quos sacrilegus error inuoluerat postea claruisse bonis operibus, quam eos, quorum cerei fuerant accensi diuinitus?