Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

cumque salutem omnium in ipso discriminis articulo promittenti credere dubitarent, senex, qui dudum in Asturis tanti hospitis susceptor exstiterat, uenit atque a portarum custodibus sollicita interrogatione discussus interitum sui oppidi habitu uerboque monstrauit, adiciens eadem die, qua quidam homo dei praedixerat, barbarorum uastatione deletum. quo audito solliciti responderunt: putas non ipse est, qui desperatis rebus dei nobis subsidia pollicetur?\' mox igitur in ecclesia recognito dei famulo senex pedibus eius prostratus aiebat ipsius se meritis liberatum, ne cum ceteris oppidaneis subiret excidium.

[*]( 2 *ospitium (h rasa) L hospicium MV ccleBi GMV 3 prodiens L 4 citius] cito (sed o a m. 2 in ras. 3 litt.; post t dispicitur i) L 5 comagenis L: commagenis CGMNTV codd. Casin. chumberhccomagenis cod. Vind. 1064 6 iniSrant L 7 nullaque L 8 facilis] facile (sed e a m. 2 in ras. 2 litt.; scriptum erat fortasse a m. 1 facilis) L facilius Sauppe 10 qcclesiam GLMNV 11 ieiuniis CG codd. Casin. elemosinis CM TV1 helemosinis GLN helemosynis codd. Cas. elemosinas VI 12 antiq, LV exempla L 13 oppinione L omnium] om. L 14 cunque T promittendi Npr. 15 tanti] prior t in ras. T 16 extiterat CGLN V codd. Cas. 18 aditiens M quidam CGLN codd. Cas.: quidem MTV 20 putas non (= aq\' oint) libri; cf. H. Boensch Ital. et Vulg.* p. 343: putasne Sauppe disperatis TV 21 Qcclesia TV 22 eius] ei N 23 ceteris LMV opidaneis TV oppidanis CG M codd. Cas. )
15

His auditis habitatores oppidi memorati incredulitati ueniam postulantes monitis uiri dei sanctis operibus paruerunt ieiuniisque dediti et in ecclesia per triduum congregati errata praeterita castigabant gemitibus et lamentis. die autem tertio, cum sacrificii uespertini sollemnitas impleretur, facto subito terrae motu ita sunt barbari intrinsecus habitantes exterriti, ut portas sibi Romanos cogerent aperire uelociter.

exeuntes igitur conciti diffugerunt, aestimantes se uicinorum hostium obsidione uallatos, auctoque terrore diuinitus, noctis errore confusi, mutuis se gladiis conciderunt. tali ergo aduersariis internecione consumptis diuino plebs seruata praesidio per sanctum uirum armis didicit pugnare caelestibus.

Eodem tempore ciuitatem nomine FauianiB saeua fames oppresserat, cuius habitatores unicum sibi remedium affore crediderunt, si ex supra dicto oppido Comagenis hominem dei religiosis precibus inuitarent. quos ille ad se uenire praenoscens a domino ut cum eis pergeret commonetur. quo cum uenisset, coepit ciuibus suadere dicens:

\'paenitentiae fructibus poteritis a tanta famis pernicie liberari. qui cum talibus proficerent institutis, beatissimus Seuerinus diuina reuelatione cognouit quandam uiduam nomine Proculam fruges plurimas occultasse. quam productam in medium arguit uehementer. \'cur\' inquit \'nobilissimis orta natalibus cupiditatis te praebes ancillam et [*]( 1 Nohabitores (ta add. m. 2) M habitatoribus V memorate N pr. incredulitatis L (cf. p. 10, 19) 2 sancti L 3 acclesia GT V congraegati L 4 tercio M tertia L 5 sollempnitas GMV solemnitas N 6 ferre GMNV 7 sibi portas M pr. uelociter exeuntes. Igitur MNTV 8 estimantes CGLMN 9 auctoque] actoque L noctis] om. N 11 internecione T internicione CGL internitione MN internione V 13 Eodem] odem V fabianis GL sena LMNV famis L 14 oppresserat T affore] fore LM 15 comagenis L: commagenis CGMNTV 16 reliosis V uenire] ire in ras. T 17 commonetur] ammoneretur L (re del. m. 1) 18 cepit CGV cepit LN audere V 19 pernitie NV perniti M 20 beatus L releuatione V 23 orta MN )

16
extas auaritiae mancipium, quae est docente apostolo seruitus idolorum? ecce domino famulis suis misericordia consulente tu quid de male paratis facias non habebis, nisi forte frumenta dure negata in Danuuii fluenta proiciens humanitatem piscibus exhibeas, quam hominibus denegasti. quam ob rem subueni tibi potius quam pauperibus ex his quae adhuc te aestimas Christo esuriente reseruare. quibus auditis magno mulier pauore perterrita coepit seruata libenter erogare pauperibus.