Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

cumque salutem omnium in ipso discriminis articulo promittenti credere dubitarent, senex, qui dudum in Asturis tanti hospitis susceptor exstiterat, uenit atque a portarum custodibus sollicita interrogatione discussus interitum sui oppidi habitu uerboque monstrauit, adiciens eadem die, qua quidam homo dei praedixerat, barbarorum uastatione deletum. quo audito solliciti responderunt: putas non ipse est, qui desperatis rebus dei nobis subsidia pollicetur?\' mox igitur in ecclesia recognito dei famulo senex pedibus eius prostratus aiebat ipsius se meritis liberatum, ne cum ceteris oppidaneis subiret excidium.

[*]( 2 *ospitium (h rasa) L hospicium MV ccleBi GMV 3 prodiens L 4 citius] cito (sed o a m. 2 in ras. 3 litt.; post t dispicitur i) L 5 comagenis L: commagenis CGMNTV codd. Casin. chumberhccomagenis cod. Vind. 1064 6 iniSrant L 7 nullaque L 8 facilis] facile (sed e a m. 2 in ras. 2 litt.; scriptum erat fortasse a m. 1 facilis) L facilius Sauppe 10 qcclesiam GLMNV 11 ieiuniis CG codd. Casin. elemosinis CM TV1 helemosinis GLN helemosynis codd. Cas. elemosinas VI 12 antiq, LV exempla L 13 oppinione L omnium] om. L 14 cunque T promittendi Npr. 15 tanti] prior t in ras. T 16 extiterat CGLN V codd. Cas. 18 aditiens M quidam CGLN codd. Cas.: quidem MTV 20 putas non (= aq\' oint) libri; cf. H. Boensch Ital. et Vulg.* p. 343: putasne Sauppe disperatis TV 21 Qcclesia TV 22 eius] ei N 23 ceteris LMV opidaneis TV oppidanis CG M codd. Cas. )
15

His auditis habitatores oppidi memorati incredulitati ueniam postulantes monitis uiri dei sanctis operibus paruerunt ieiuniisque dediti et in ecclesia per triduum congregati errata praeterita castigabant gemitibus et lamentis. die autem tertio, cum sacrificii uespertini sollemnitas impleretur, facto subito terrae motu ita sunt barbari intrinsecus habitantes exterriti, ut portas sibi Romanos cogerent aperire uelociter.

exeuntes igitur conciti diffugerunt, aestimantes se uicinorum hostium obsidione uallatos, auctoque terrore diuinitus, noctis errore confusi, mutuis se gladiis conciderunt. tali ergo aduersariis internecione consumptis diuino plebs seruata praesidio per sanctum uirum armis didicit pugnare caelestibus.