De Situ Hierusolimitanae Urbis Atque Ipsius Judaeae
Pseudo-Eucherius
Pseudo-Eucherius. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Celebriores tres sunt portarum exitus, unus ab occasu, alter ab oriente, tertius a septentrione ingressis a septentrionali parte urbem.
Primum de locis sanctis pro conditione platearum deuertendum est ad basilicam, quae Martyrium appellatur, a Constantino magno cultu nuper extructam. Dehinc cohaerentia ab occasu loca uisuntur Golgotha atque Anastasis; sed Anastasis in loco est resurrectionis, Golgotha uero medius inter Anastasim ac Martyrium locus est dominicae passionis, in quo etiam rupis apparet illa, quae quondam ipsam adfixo Domino crucem pertulit. Atque haec tamen extra montem Sion posita cernuntur, quo se ad aquilonem deficiens loci tumor porrexit.