Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quo modo accipiendum est, quod Michaeas propheta ait: ecce dominus exit de loco sancto suo et descendit et incedit super excelsa terrae. [*]( 10 (I. Reg. 28, 14) 17 (Matth. 4, 5 Iob. 1, 11) 18 (IY. Reg. 20, 6) 25 Mich. 1, 3 ) [*]( ta 2. potesti P 4 omnipotes syllaba sequens legi uon potest P dictione V 5 aliquanti S uidicit non uindicit S 7 aliqua S i 8 et quod non S agnuscatur S terrebilis P 10 umbram—tenhe tandum om. S samulis P pytonissa AV quem ammodum P den 13 credum P 16 diabulo P 19 suae uitae S 21 adque — autem] enim S 22 fuerat S suplicationem S 24 quomodo-conpunctionem p. 87 1. 17 om. S 24 michea PF 25 suo om. A V 26 incenetit (?) P ) [*]( 6* )

84

Descendere dominus dicitur, quando habere curam fragilitatis humanae euidenter indiciis dignantissimae pietatis ostenditur. sic et angeli per illam Iacob scalam ascendentes descendentesque terrenorum uisitationem non ruinam descendentium indicant angelorum. sic et excelsiores iustitia uiri descendere putantur, si quando condescendunt inferioribus sanctae caritatis instinctu.