Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Cum in Deuteronomio septuaginta tantum animae cum Iacob Aegyptum scribantur ingressae, quo modo postea in actibus apostolorum introisse Aegyptum quinque et septuaginta animas refertur?

Constat quidem eo tempore quo Iacob ingressus est Aegyptum cum Ioseph filiisque eius Ephraim et Manasse septuaginta animas tantum fuisse; ibi uero ubi septuaginta quinque animarum numerus refertur, quasi per anticipationem etiam filios nepotesque Ephraim et Manasse numerandos putauit quos postea in Aegypto natos diuinae relatio lectionis ostendit

Quid respondendum Iudaeis obicientibus testimonium illud: maledictus omnis qui pendet in ligno?

Maledictum esse hominem qui in ligno pendeat, sed noxium non innocentem. neque enim innocentiae potest esse maledictum poena peccati. et enim si Mardochaeus praeparato ligno adpensus, sententiam regiae crudelitatis explesset, [*]( 4 (Iob. 32, 6) 5 (Ioh. 11, 49) 8 (Deut. 10. 22) 10 (Act. 7, 14) 20 Deut. 21, 23. 23 (Esther 7, 9) ) [*]( modis. 1 enotesceret S innotisceret ueritas P 2 prolatam S 3 pro- fetHute 8 prophetante-gentibus Oln. A credeturis P nam et desunt in P lucunoso 4 heliud S aut P et] hau P 5 caifas PAV hac S profetauit P 8 XLI. interrog. et resp. desunt in S 9 quo modo ( sse Y 11 animae AV 13 cum om. AY effraim V efraimPA ci ae 15 antipationem P 1G nepotestque Y efraim PAY 17 posta P 20 pependit S 21 maledictum-ligno om. V 22 innoxium S est pot P 23 poene S senim S mardocheus PA mardoceus S 21 suspensus S cxplesset] expraesit S )

81
numquid eum ii nunc dignum hac maledictione iudicarent? aut Macchabaei atque alii quos scriptura morte simili indignissime testatur adflictos numquid apud eos pro maledictis habentur? quapropter saluator noster a morte redempturus hominem ita crucem non refugit ut mortem. igitur in minoribus non calumnientur, cum pro patientia domini nos etiam in maioribus gloriemur. nec mirum, si dicatur patibulum subisse, quem nos etiam ad inferna descendisse fateamur, qui cum proprium ipse peccatum non habuerit, suscepit tamen mortem de peccati maledictione uenientem. atque idcirco pependit in ligno, ut nos delicto quod in ligno fuerat perditionis admissum ligno adpensus absolueret.