Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Spiritus sanctus quo modo ante ascensionem a saluatore secundum euangelistam Iohannem apostolis insufflatur, cum. secundum actus apostolorum post decimum ascensionis diem in apostolos missus sit?

Multae sancti spiritus gratiarum donationes sunt secundum illud, quod apostolus dicit: alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, alii gratia sanitatum in uno spiritu, et cetera. igitur ante ascensionem gratiam sancti spiritus acceperunt qua possint peccata dimittere et baptizare et credentibus spiritum adoptionis infundere; secundum quod et tunc, cum eis a saluatore spiritus insufflaretur, dictum fuerat: quorum remiseritis peccata remittentur eis et quorum retinueritis retenta erunt. at uero post ascensionem multo maiorem sancti spiritus gratiam perceperunt in operatione uirtutum et gratia [*]( 2 ib. 11, 21 9 Act. 1, 12 14 (Ioh. 20, 22) 15 (Act. 2, 4) 18 I Cor. 12, 8-9 25 Ioh. 20, 23 ) [*]( 1 hebreos AV 4 ad//orauit P 10 id—passus pertinent ad interrogationem AV 11 oliuiti P 16 est A V 22 dimitere P 24 insiflaretur V 26 remittuntur A V retenueris P 28 perciperunt P gratias V )

135
sanitatum et diuersarum perceptione linguarum iuxta illud, quod eisdem eodem die promissum fuerat, ut baptizarentur spiritu sancto et induerentur uirtute qua euangelium Christi uniuersis possint gentibus praedicare. in hac ergo perceptione sancti spiritus secundum dominicae gratiae distributionem apostolorum demonstratur profectus, non compugnantium diuersitas scripturarum. et aliter, quare bis datus sit spiritus sanctus, egregie quidam doctor exposuit dicens de eo, quem primum hic saluator per se ipsum dedit et de caelis postea misit, ut significaretur dilectio proximi et dilectio dei, quae in cordibus sanctorum per spiritum sanctum diffunditur qui datus est eis.