Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quid respondebimus obicientibus quam ob [*]( 5 (Num. 18; 19; 21; 26) 8 (Gen. 1, 31) 9 (Leu. 11) 14 (Gen. 7,8) 6 leuiticis P decimae A 7 debebantur AV 8 dominus A V i 13 quum P 14 lenge// discraet S deluuium P 15 area. SA V arcam// P 17 moises S pentatheuci SAV scribtor S 18 quae S I 20 idem om. S 22 ueter// P 23 deuemus S 24 deuemus S obseruauare V 25 pertinet S ceremonias P cedmonia. A V im 26 fieuras S 28 respondemus S respondebus P )

79
causam deus sacrificiis ueteribus repudiatis nouis delectatus sit, nihil enim corrigi adfirmant nisi quod non recte factum putetur? .

Spatiosa quaestio, sed nos pro necessitate breuiter respondebimus, quod non ideo deus uideri possit mutabilis, quia haec pro temporum oportunitate mutata sint; nam et annus temporibus et uitae spatium uariatur aetatibus. nec idcirco quae ista instituit diuinae prouidentiae ratio uariatur, nec agricola si aestate aliud hieme aliud in exercendo agro iusserit, agriculturae ratio mutatur; non quod is sui uideatur esse dissimilis qui facit, sed tempus quo facit; praecipit ergo deus quae apta sint suis quibusque temporibus. sicut etiam hic de sacrificiis praecepit non causa suae delectationis sed humanae ut cetera utilitatis. et ideo uerus est dominus, quia bonorum nostrorum non indiget. sed haec ipsa sacramentorum commutatio ne noua et subito putetur adsumpta, praedicta iamdudum propheticis atque diuinis uocibus fuerat quibus dicitur: non accipiam de domo tua uitulos neque de gregibus tuis hircos. postremo, ut breuiter concludamus, cur diuersa sibi sacrificia deus uoluerit offerri, quia aliis sacramentis Christum praenuntiari oportuit, cum uenturus esset, aliis adnuntiari oportuit, cum uenisset.