Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quam ob causam in sacrificiis mel prohibetur offerri?.

Quia secundum interiorem sensum resoluti blandimentis deliciarum aut dulcedine uoluptatum non possunt mysteriorum dei esse participes. hinc est igitur, quod etiam pascha domini comedi cum amaritudine iubetur, quia sit semper austera districtio ueritatis. oportet ergo absque ullo adulationis ac uoluptatis melle noxio salutares nos deo hostias semper offere et dicere: ergo inimicus factus sum uerum dicens uobis? econtrario admiscere in omnibus sacrificiis sal iubetur, scilicet [*]( 5 (Matth. 22, 40) 7 Matth. 7, 12. 10 (Gen. 4, 4; 5, 24; 6. 8; 17, 4) 15 (Ex. 31, 18) 19 (Leu. 2, 11) 23 (Ex. 12, 8) 27 Gal. 4, 16 28 (Leu. 2, 13) ) [*]( p 2 moysi A 3 per quam om. A V 4 promtu (p m. 2.) P prompto V 11 enoc P elegitur P 15 quid S qui// P (s erasum) quis AV 16 leguntur] uidentur 8 18 titulus deest in S 19 XXXIV. quamcognoscitur p. 78 l. 12 om. S 28 e contrario V )

78
ut omnia quae ad Christi honorem cultumque offerimus salem rationis ac discretionis semper accipiant.

Quid proprie ad usus pertinebat sacerdotum quidue ad leuitarum ex his quae populus offerebat?

Primitiae frugum ceterarumque rerum sacerdotibus, decimae uero leuitis deputabantur, de quibus tamen decimis decima sacerdotibus debebatur.

Uniuersa quae deus condidit bona ualde sunt et quo modo in lege quaedam animalia uocantur inmunda?

Ut reliqua taceam quae ex hoc dici possunt inmunda appellata sunt esui non creationi; horum enim in cibum usus pro quibusdam figuris diuina interdictus lege cognoscitur.

Cum munda et inmunda animalia diuina per Mosen lege discreta sint, quo modo etiam ante diluuium de his quae in arcam recipienda erant inmunda appellantur animalia?

Moses inspirante sancto spiritu Pentateuchi scriptor et conditor est, et quia in Leuitico de mundis inmundisque animalibus erat proferenda discretio, etiam in Genesi, quia utriusque libri idem auctor est, eadem animalia appellauit inmunda.

Quae de ueteri testamento relinquere uel quae obseruare debemus?

Debemus obseruare mandata quae ad corrigendam uitam moresque pertinent, relinquere autem ceremonias ritusque sacrificiorum qui figuras atque umbram futuris tunc rebus praetulerunt.

Quid respondebimus obicientibus quam ob [*]( 5 (Num. 18; 19; 21; 26) 8 (Gen. 1, 31) 9 (Leu. 11) 14 (Gen. 7,8) 6 leuiticis P decimae A 7 debebantur AV 8 dominus A V i 13 quum P 14 lenge// discraet S deluuium P 15 area. SA V arcam// P 17 moises S pentatheuci SAV scribtor S 18 quae S I 20 idem om. S 22 ueter// P 23 deuemus S 24 deuemus S obseruauare V 25 pertinet S ceremonias P cedmonia. A V im 26 fieuras S 28 respondemus S respondebus P )

79
causam deus sacrificiis ueteribus repudiatis nouis delectatus sit, nihil enim corrigi adfirmant nisi quod non recte factum putetur? .

Spatiosa quaestio, sed nos pro necessitate breuiter respondebimus, quod non ideo deus uideri possit mutabilis, quia haec pro temporum oportunitate mutata sint; nam et annus temporibus et uitae spatium uariatur aetatibus. nec idcirco quae ista instituit diuinae prouidentiae ratio uariatur, nec agricola si aestate aliud hieme aliud in exercendo agro iusserit, agriculturae ratio mutatur; non quod is sui uideatur esse dissimilis qui facit, sed tempus quo facit; praecipit ergo deus quae apta sint suis quibusque temporibus. sicut etiam hic de sacrificiis praecepit non causa suae delectationis sed humanae ut cetera utilitatis. et ideo uerus est dominus, quia bonorum nostrorum non indiget. sed haec ipsa sacramentorum commutatio ne noua et subito putetur adsumpta, praedicta iamdudum propheticis atque diuinis uocibus fuerat quibus dicitur: non accipiam de domo tua uitulos neque de gregibus tuis hircos. postremo, ut breuiter concludamus, cur diuersa sibi sacrificia deus uoluerit offerri, quia aliis sacramentis Christum praenuntiari oportuit, cum uenturus esset, aliis adnuntiari oportuit, cum uenisset.