Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quae singularum rerum est accipienda discretio in his quas apostolus profert dicens: obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones?

Obsecrationes fiunt pro peccatis praeteritis uel praesentibus, orationes pro adipiscendis quae speramus, postulationes cum pro aliis interuenimus, gratiarum actiones, cum ea quae poscimus inpetramus, uel certe cum pro inmensis dei beneficiis gratias laudesque rependimus.

Locus ille quo modo accipiendus est in quo scribitur: quorundam hominum peccata manifesta sunt praecendentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur? [*](17 I Tim. 2, 1 26 ib. 5, 24 ) [*]( 3 non parcendo A V 7 cui om. P 8 per omissum est in P 10 obseruationes] rationem A 11 uideantur figuram V 14 carnalis AV m 15 numerum (I) om. PAV 18 obseruationes V 23 inpetramus P (m a m. 2.) certe om. AV 24 gratis P )

133

Supra dixerat aduersus presbyterum accusationem non recipiendam nisi sub duobus et tribus testibus, et paulo post addidit: quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, utique dum omnibus nota sunt, quosdam autem et subsequuntur, utique dum postea in iudicio conprobantur. quod si istud aliqui in iudicio dei magis accipiendum putant, potest ita intellegi: praecedere ad iudicium illa peccata quae ante hic unusquisque commiserit, subsequi uero illa, quibus nos quidem causas dedimus, sed iam post transitum nostrum consummata intelleguntur. ergo subsequuntur nos in iudicium huius modi peccata, si uerbi gratia cui inopiae nos causas adtulimus, fame post obitum nostrum atque egestate consumptus sit.