Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quid sibi uult illud, quod scribitur: spiritum nolite extinguere?

Extinguere, id est fugare per opera iniquitatis. Dauid: spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

Sequitur paulo post in eodem: ut integer spiritus uester et anima et corpus sine querela in aduentum domini nostri Iesu Christi seruetur; quid hic intellegendum est?

Spiritum hic dicit illum utique sanctum, de quo supra dixerat: spiritum nolite extinguere. qui quidem cum in substantia sua non possit extingui, extinguitur nobis, cum aufertur a nobis. donum namque eius uel gratia in hominibus sicut eorum uirtutibus accenditur, ita eorum uitiis extinguitur. alii adserunt spiritum hic accipiendum esse animae ipsius intellectum atque sapientiam, de quo alio loco idem apostolus [*]( 9 Ex. 20, 12 14 I Thess. 5, 19 17 Ps. 50, 13 18 I Thess. 5, 23 ) [*]( a 3 bamus V 4 in om. AV 10 longeuus P 13 inscriptio inuenitur solum in cod. Par. 2182, in ceteris deest. 14 illud om. AV 15 extinguere om. AV 17 aferas P 18 ut] et AV 19 querella AV d. 27 aserunt P )

131
dicit: et ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii dei. hoc est, quod ille spiritus sanctus huic intellectuali spiritui nostro testimonium reddat, quod sumus filii dei. alio quoque loco apostolus loquitur:. psallam spiritu, psallam et mente, hic spiritum pro uoce ponens et uoce dicit pariter et mente psallendum.