Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quo modo intellegendum est hoc, quod apostolus scribit, quod proposuerit dominus in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt in ipso?

Uere mirum est, quid nunc reparetur in caelo. reparatur ergo secundum opinionem quorundam illa quae cum principe suo cecidit angelorum portio per augmentum societatemque sanctorum de quibus scribitur: sed sunt sicut angeli in caelo. reparantur quoque omnia in terra, cum etiam in locum deficientium Iudaeorum admittuntur credentes ex gentibus. et aliter: instaurantur quae sunt in terra. dum nos per mediatoris nostri sanguinem reconciliationemque reparamur. reparantur caelestia, cum de salute nostra gaudium nascitur angelorum.

Quid est, quod apostolus loquitur de deo patre: ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur?

Quia cum ille nobis pater primus et uerus sit, ab illius nomine deriuatur, quando alii patres appellantur.