Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Datus est, inquit, mihi stimulus carnis meae angelus satanae qui me colaphizet; quo modo istud accipiendum est?

Dicunt quidam apostolum saepe dolore capitis esse uexatum. melius autem puto ita accipi ut colaphizatus in illis passionibus intellegatur quas enumerauit ipse dicens: ter uirgis caesus sum, semel lapidatus sum, et cetera. stimulum [*]( 1 (I. Cor. 15, 24) 6 ib. 15, 51 12 II Cor. 5, 20-21 21 ib. 12,7 126 ib. 11, 25 ) [*]( fJt 1 traditurus-patri om. AV 6 sibitur P 8 mutabimur AEV 11 numerum (II) om. P 14 efficeremus V 16 inquid A (corr. m. 2.) t inquid V 18 requires V 20 similitudinem V 21 inquid (corr. m. 2.) A inqaid V 22 colafizet AV 27 lapidatus sum ter naufragium feci et cetera AV )

129
ergo carnis appellat tribulationem carnis et angelum satanae illum quo quasi inmissore tanta illa pateretur.

Quo modo intellegendum est hoc, quod apostolus scribit, quod proposuerit dominus in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt in ipso?

Uere mirum est, quid nunc reparetur in caelo. reparatur ergo secundum opinionem quorundam illa quae cum principe suo cecidit angelorum portio per augmentum societatemque sanctorum de quibus scribitur: sed sunt sicut angeli in caelo. reparantur quoque omnia in terra, cum etiam in locum deficientium Iudaeorum admittuntur credentes ex gentibus. et aliter: instaurantur quae sunt in terra. dum nos per mediatoris nostri sanguinem reconciliationemque reparamur. reparantur caelestia, cum de salute nostra gaudium nascitur angelorum.