Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Omne, inquit, peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est; qui autem fornicatur in corpus suum peccat; quid hic sentiendum est? Quod cetera peccata per corpus extrinsecus admittantur, fornicatio sola in corporis passionibus administretur.

Qualiter locus ille accipiendus est in quo scribitur: numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? aut ecclesiam dei contemnitis et confunditis eos qui non habent?

Apud Corinthios quondam, sicut aliqui adserunt, praua inualuerat consuetudo ecclesias passim dehonestare conuiuiis in quibus uescebantur ante dominicam oblationem, quam post cenam noctibus offerebant, cumque diuites ebrii ad eucharistiam uenirent, uexabantur inopes fame. mos uero iste, ut referunt, de gentium adhuc superstitione ueniebat. unde etiam quibusdam locis per Aegypti rura uel Syriae die sabbati nocte post cenam dicitur ad ecclesiam conueniri.

Cuius modi prophetia est de qua scribitur: si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis uel idiota, conuincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus, occulta enim cordis eius manifesta fiunt?

Prophetiae genus duplex est, doctrinae unum, aliud diuinationis. sed diuinatio praeteritis temporibus magis uiguit, doctrina praesentibus. occulta autem cordis eius manifesta fiunt, dum ecclesia prophetante, id est moraliter disserente, conscientia conpungitur audientis. [*]( 2 I Cor. 6, 18 8 ib. 11, 22 19 ib. 14, 24-25 ) [*]( 2 tinquid P (corr. m. 2.) 5 catera PAV tadmitatur P 8 dnumqui P domus AV manducan\'ducan)dum P (syllabae inclusae sunt erasae) n ho 11 quodam P 12 inualueratj deseruerant A adseruerant Y denestare ui e i conuis P 15 uenernnt A Y ist P 16 gentili V 21 deiudii catur P 22 enim om. A V fient A V 26 funt P dum in A V deserente P )

128

Quid est, quod scribitur traditurus filius regnum deo patri ?

Traditurus quidem sed tamen non ita traditurus, ut careat. traditio autem regni nostra prouectio est, tunc cum esse ex integro filii meruerimus in patris regno.

Quid sibi uult illud, quod scribitur: omnes quidem resurgemus, sed non omnes inmutabimur?

Id est, non omnes in gloriam inmutabimur, quia resurrectio et incorruptio communis est omnium, inmutatio autem ad gloriam proprie iustorum.