Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Nascetur, inquit, tibi filius, et uocabis nomen eius Iohannes, et multi super natiuitate eius gaudebunt; uinum et siceram non bibet.

Uinum quod Iohannes bibere prohibetur luxuria intellegitur, sicera autem dactuli succus est qui non aliud quam carnis dulcedinem habere intellegitur; proinde hoc genus procul spiritales effugat.

Suscipiens, inquit, dominus Iesus ait: homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui despoliauerunt eum et plagis inpositis relinquentes illum abierunt. quidam autem sacerdos descendebat uiam illam, et cum uidisset illum, praeteriit, similiter et leuites, cum uidisset illum, transgressus est. Samaritanus uero iter faciebat; ueniens et uidens eum miseritus est illi, et cetera.-

Hierusalem uisio pacis interpretatur, Hiericho autem saeculum est; homo autem qui descendebat ab Hierusalem in Hiericho Adam est, qui proiectus est a facie dei in saeculo et incidens in latrones, id est in diabolo qui eum despoliauit [*]( I 8 Luc. 1, 13-15 15 ib. 10. 30-33 ) [*]( 1 oleum plenas spiritalem gratiam uigelantia 2 obiam 3 uidissit 4 infedelitas 5 horum extinguntur 6 oleum] obum 8 nascitur inquid uocauis 10 bibit 11 iohannis 12 ex dactulia Pitra sucus 13 dulcidinem procol 14 ispiritalis 15 suscepiens inquid 16 discendebat 17 dispoliauerunt 18 habierunt 19 sacerdus 20 uidissit praeterit isimiliter 21 uidissit 22 misertus 24 interpraetatur 25 discendebat 26 hierico faciae 27 dispoliauit )

122
et plagas illi infixit, hoc est, quod indumentum inmortalitatis illi abstulit et peccata mortis iniecit. sacerdotem autem et leuitam Mosen et Aaron intellegimus qui Adam uulnera, hoc est gentium peccata, non curauerunt. Samaritanum enim Iesum dicit; ipse enim plagas eius curauit, hoc est, uulnera nostra sanauit; uinum et oleum infundendo, id est sanguinis sui et chrismatis sacramentum; et ad stabulum perduxit, hoc est ad ecclesiam, stabularii autem sunt episcopi. quod autem dixit: reuertens reddam tibi, itaque in aduentum suum mercedem sacerdotibus daturum.

Ait Iesus: homo quidam habuit duos filios. et ait iunior: pater, da mihi portionem substantiae meae. et diuisit illis bona. et post paucos dies congregatis omnibus iunior filius profectus est in regionem longinquam et ibi dissipauit substantiam suam uiuendo luxuriose, et cetera.

Filios dicit duos, gentium et ludaeorum inducit parabolam. sed alius interior intellectus est, nam duo filii Adam et Christus intelleguntur; partem autem patrimonii paradisus est quem Adam acceperat, quam per luxuriam perdidit et per inoboedientiam. inquit: abiit in longinquam regionem, id est in saeculo proiectus; et cum porcis cibum sumebat utique cum gentibus. quod autem recordatus ad patrem reuertitur, hoc est, quod gentes quae Adam figuram habebant cognouerunt auctorem suum. stola autem qua indutus est uita scilicet quam diabolus ei ademerat per Christum reddita est. et anulum, inquit. in manu eius, hoc est fidem quam perdiderat; calciamenta uero uestigia munita demonstrat quae [*]( 11 Luc. 15, 11-13 22 (ib. 15, 16) 27 (ib. 15, 22) ) [*]( ,1 mortalitatia 8 moisen 6 infundendum 7 chrismam sagramentum 9 pro itaque Pitra in adnot. erit. proposuit: ita se ait nit 11 hab//// (sic) 14 omnebus filios 18 alios 20 perdedit et omissum est 21 inobedientiam inquid abiit (sic) 24 ficuram XXX 25 stola (sic) qua (sic) uita (sic) 26 scilicit 27 inquid fidemqtl (sic) )

123
laqueos diaboli non timeant, sicut apostolus ait: calciati pedes in praeparatione euangelii, uitulum occisum: Christi passio est qui pro Adam, hoc est gentibus, passus est, cui pater dicit: tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt.