Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Dicitur in euangelio: scimus quia peccatores deus non exaudit; et quo modo alio loco saluator dicit: omnis qui petit accipit? [*]( 5 Ioh. 8, 44 8 ib. 8, 42 9 ib. 8, 44 21 ib. 8, 56 26 ib. 9, 31 28 Matth. 7, 8 ) [*]( 1 crncifigitur S qua] quia SA uellit P 2 perficerat S 3 nodum S 5 quo modo-falsitatem om. S 9 diligentis A 10 diabulo P 16 diaue bulus PV 20 accepiendum S 21 //eter P uiderit P 22 gauissus V 23 appellaban//tur P ideo om. S 26 dicitur-signis p. 117 l. 7 om. S 28 omnes P petit et V )

117

Sunt qui ex hoc ita sentiunt: ille, inquiunt, qui dixit peccatores non exaudiri caecus fuerat et plenam adhuc quasi infusus collyrio uidere non poterat ueritatem; certum est autem diuinae misericordiae aurem patere pulsantibus. potest et hac ratione intellegi, quo modo deus non exaudiat peccatores, ut etiam, si exaudiantur ad inpetrandam propriam salutem, non exaudiantur in signis.