Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Ad aduentum matris domini quo modo Iohannes adhuc sensu carens in utero potuit exultare materno?

Aut matris magis sensu uel gaudio a quibusdam factum existimatur, ut etiam interioribus potuerit exultare uisceribus, aut certe si hoc ad Iohannem potius referri placet, inter miracula diuina reputandum est, sicut et illud, cum uox asinae in sonum sermonis erupit.

In eodem euangelio quid sibi uult illud, quod legitur: factum est autem in sabbato secundo primo, cum transiret per sata, uellebant discipuli eius spicas, et manducabant confricantes manibus?

Quidam hoc loco diem dominicum ita appellatum existimant, eo quod uideatur secundus ab illa legali obseruatione sabbati et primus sit euangelicae gratiae celebritate. si cui autem hoc minus facere uidetur, quod diem ipsum magis sabbati fuisse contendat, quia scriptum sit de eo: quid facitis, quod. [*]( 1 I Par. 24, 5 8 (Luc. 1, 31) 9 ib. 13) (Gen. 16, 11) (II Reg. 12, 25) 12 (Luc. 1, 44) 17 Num. 22, 28 20 Luc. 6, 1 27 ib. 6, 2 ) [*]( 2 in ordine AV 4 zacharia A V 6 sanctis 8 7 acciperint PAV 8 legimus solum S 9 isac P 10 ismahel SAV 12 ad om. S ad adaentum P Tientum AV 13 poterit S 15 potuerit] faterit 8 16 si—potius om. S. 17 miracula om. S cum om. S 19 IV in—noscendum est p.113 l. 29 om. S uul P 20 sabatto V 23 quidam// P loco diem supra lin. P 24 obseruationis V 26 ipsam A V )

112
non licet in sabbatis? potest forsitam et ipse nihilo minus dies sabbati ita ex hoc intellegi, ut nunc obseruatione nostra secundus sit qui primus quondam fuerit obseruatione Iudaica. rectissime enim dies primus dies dominicus deputatur.