Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Marcus euangelista tertia diei hora dominum significat esse crucifixum; et quo modo alius euangelista horam sextam qua crucifixus sit fuisse commemorat?

Quia hic illam paene horam in scriptis suis rettulit qua uere crucifixus est. at uero ille horae anterioris tempus commemorandum putauit quo de eo Iudaeis adclamantibus iudicatum est, quasi per anticipationem relationis ea hora crucifixus sit qua iussus est crucifigi. sed tamen in hac ipsa passione eius sic tenere debemus, quod ita homo ille qui adsumptus sit pro eiusdem uoluntate pertulerit, ut uerbum illud quod in principio apud patrem erat inuiolatum intemeratumque permanserit; ergo illud iniuriae obnoxium fuit quod pro humana infirmitate susceperat, illud uero incorruptum mansit quod diuina aeternitas possidebat.

Quid est, quod scribitur in Luca de Zaccharia sacerdote, - quod esset de uice Abia? [*](2 Marc. 4, 25 10 (ib. 15, 25) 11 (Luc. 23, 44) 25 (Luc. 1, 5) ) [*]( 1 in marco A 3 etiam quod habet supra lin. P 5 habens AV ti 8 tenere] habere AV notiam P 13 paenae P in scriptis suis] inscribitur AV 14 aduero P 19 uolumtate P pertuleri//t P 20 aput P 21 perrpanseri//t P 23 aeternitatis A 24 in luca A I. quid-fuit p. 111. l. 5 om. 8 25 zacharia P zacharia A V )

111

Uiginti quattuor sortibus in ministerium templi distributi fuerant sacerdotes, ut ordine uicis suae quisque sacerdotali fungeretur officio; in hoc ergo ordine octauam sortem Abia habuit de qua uice Zaccharias sacerdos fuit.