Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quare in euangelio Maria Ioseph coniux dicitur.

Consuetudo est scripturarum, ut etiam sponsas appellet uxores.

Quid est, quod legimus: ipse uos baptizabit spiritu sancto et igni?

Quia per spiritum sanctum uel peccata exuruntur in nobis uel sanctificatio tribuitur uel caritatis in passionibus tolerandis feruor accenditur. aut certe quia spiritu baptizati diuino iudicio examinabimur. sunt qui dicant apostolos spiritu sancto baptizatos esse, cum super eos ignis adparuerit? I

Qualiter accipiendum est de columbae illius corpore in qua ad saluatorem spiritus sancti patuit manifesta descensio, utrum ante iam fuerit, an ad tempus factum subito adparuerit?

Utique ad tempus ostensum. nam ut signum uisibile sancti spiritus qui erat inuisibilis monstraretur, uerum quidem corpus columbae illius per diuinam potentiam, sed in tempore factum ad horam adparuisse ac deinceps destitisse credendum est. angeli uero cum se humanis offerunt oculis, creduntur, ut quorundam opinio est, ex isto crassiore aere, id est, uicino terris ad praesens corpus adsumere. porro autem uocem [*]( 10 (Matth. 1, 20) 13 ib. 3, 11 20 (ib. 3, 16 cf. Luc. 3, 22) ) [*]( 2 iudeos A V 3 superstis P 9 hau dubie P 11 sponsam A ni 12 uxoretn A 16 passiobus P tollerandis V 18 examinabitur V ti examinabuntur A 21 discensio P 26 destisseP 28 grassiore A F )

108
aliquam ita putantur exprimere, cum inlisus huic aeri ictus tamquam palato uerborum sonum reddet.

Iustis promittitur regnum caelorum. et quo modo etiam hoc dicitur: quoniam ipsi possidebunt terram?

Quia nouum caelum et noua terra in futuro repromittitur iustis, ut tunc cum deo sicut angeli utrumque possideant.

Cum dicat saluator Tyrum et Sidonem paenitentiam agere potuisse, si in eis diuinarum adparuissent signa uirtutum, quapropter illic facta non sunt quae salutem fuissent . credentibus adlatura?

Quia dominus ac saluator pro diuina dispensatione non uenerat, nisi ad oues quae perierant domus Israhel. et quid est, quod non uenerat nisi ad oues domus Israhel? quia inter reliquas usquequaque nationes specialius unum Israhel deum coluit atque, ut ita dixerim, peculiaris dei quondam populus fuit ob merita Abrahae ac patriarcharum uel Dauid, quibus Christus proprie repromissus atque ex eorum stirpe descendens inde ipsam carnem in qua terris adparuit adsumpsit. sed tamen quia uirtutes postea et in gentibus factae sunt, ita testimonium hoc intellegi potest, ut ubi dicit: non ueni illo subaudiatur, prius, ut sic et testimonii ueritas et misericordia. dei in uniuersos prompta magis clareat.

In euangelio dicit dominus et saluator noster: iugum meum lene est et onus meum leue est; et quo modo legitur in psalmo: propter uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras?

Equidem manifestum est, quod omnes qui uolunt in Christo pie uiuere persecutionem patiuntur, sed tamen diligentibus deum quae sunt dura in re praesentium efficiuntur leuia in spe futurorum. [*]( 3 Matth. 5, 10 5 (Apoc. 21, 1) 7 (Matth. 11,21) 11 (ib. 15, 24) 15 (Deut. 7, 6; Gen. 22, 8) 16 (Ps. 131, 11) 18 (Rom. 1, 3 23 Matth. 11, 30 25 Ps. 16, 4 27 II Tim. 3, 12 ) [*]( 1 aere hictus AV 4 quoniam om. AV 14 deum israel A V 17 propriae V 18 discendens P 19 assumsit P 24 lene] suaue AV 27 etquidem PV (t eras. in P) 29 re om. A V )

109

Quid intellegendum est loco illo in quo scribitur: orate, ne fiat fuga uestra hieme uel sabbato?

Secundum historiam ita intellegendum est, ne fiat fuga uestra hieme, id est, ne tribulatio fugae temporis accumuletur. iniuria. ne fiat fuga uestra sabbato: ne eo utique die quo habere requiem uacationemque consuestis. at uero secundum intellectum superiorem, ne fiat fuga uestra hieme uel sabbato ita accipi potest: ne uos fuga illa deprehendat aut in peccatis algentes aut bonis operibus otiosos.

In eodem Matthaeo scribitur: dico autem uobis: non bibam amodo de hoc genimine uitis usque in diem illum quo illud bibam uobiscum nouum in regno patris mei; quid hic sequemur?

Regnum dei, ut docti interpretantur, ecclesia est in qua cottidie bibit sanguinem suum Christus per sanctos suos tamquam caput in membris suis.

Quid causae est, quod dicitur: amodo uidebitis filium hominis sedentem ad dexteram uirtutis et uenientem in nubibus caeli? et alio loco dicitur non uisuros uenientem in nubibus caeli nisi in nouissimo tantum die plangentes omnes tribus terrae et tunc uidebunt filium hominis in nubibus caeli?

Quia in hoc primo corporis, id est, ecclesiae aduentus adnuntiatur per manifestationem claritatemque signorum, ille uero alius aduentus capitis est, id est, ipsius Christi. in illo aduentu per membra sua Christus uenit, in hoc per se ipsum. [*]( 1 Matth. 24, 20 10 ib. 26, 29 17 ib. 26, 64 21 ib. 24, 30 ) [*]( 6 consuistis A r uero// P 8 ita] id AV depraehendat P & 9 bonis (a add. m. 2) P in bonis AV otiosos in ras. P (add. m. 2) otiosa AV 12 illud] illum AV 14 ut] quod AV interpraetatur P 15 cotidie V 20 nouissimum diem A V 21 tribubus A 26 aduento A V )

110

Quid significat in euangelio, quod dicit: qui enim habet dabitur illi, et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo?

Uerbi gratia, ut si fidem habens caritatem non habeat, etiam ipsa fide careat quam forte habere uidebatur; sicut Iudaei per scripturam diuinam non intellegentes Christum etiam ipsam quam se putabant tenere dei notitiam perdiderunt et filium non recipientes etiam patrem non habent.