Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Euangelista Matthaeus Ioseph genitum ex Iacob dicit. et quo modo Lucas eum ex Heli fuisse commemorat? [*](2 Marc. 1, 3 4 Luc. 1, 5 7 Ioh. 1, 1 10 (Matth. 1, 1) 19 (Luc. 1, 36) 20 (ib. 1, 5) 23 (Matth. 1, 16) 24 (Luc. 3, 23) ) [*](< 1 speciae S 2 ut supra lin. P 3 domini S 4 sacerdotibus A V scribens] dicens S 5 quidam om. S 6 zacharias A V iohannis P praenutatur S 7 praeuolans S 12 discendit P discindit S in i 13 congum P coningis S iudeis SV consanguitate A lo eff P (pr.l.) i 16 discindit S descenderit-immo om. A V 17 sgnificatur P 18 uerorum S 19 generationem V quia] quae S 20 elisabethque S elisabet PV elisabeth A 21 uteroque (e eras.) P 22 scilicit S 23 euangelista -possidebat p. 110 l. 23 om. S ubi prorsus diuersa uerba eaestantJ quae leguntur p. 118 1. 1 squ. )

107

Ideo quod alter secundum naturam. alter ei secundum legem pater fuerit. consuetudo namque apud Iudaeos ex lege erat, ut defuncti fratris uxorem ad suscitandum semen superstes frater acciperet. Iacob ergo atque Heli uterini fratres fuerunt, quorum superiore defuncto posterior usus est ex lege coniugio. in eorum conmemoratione Matthaeus Ioseph prosapiam per regiam originem texuit, Lucas generationem eius sacerdotali successione deduxit. pater tamen Ioseph secundum naturam haut dubie Iacob fuit.

Quare in euangelio Maria Ioseph coniux dicitur.

Consuetudo est scripturarum, ut etiam sponsas appellet uxores.