Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

In eodem Matthaeo scribitur: dico autem uobis: non bibam amodo de hoc genimine uitis usque in diem illum quo illud bibam uobiscum nouum in regno patris mei; quid hic sequemur?

Regnum dei, ut docti interpretantur, ecclesia est in qua cottidie bibit sanguinem suum Christus per sanctos suos tamquam caput in membris suis.

Quid causae est, quod dicitur: amodo uidebitis filium hominis sedentem ad dexteram uirtutis et uenientem in nubibus caeli? et alio loco dicitur non uisuros uenientem in nubibus caeli nisi in nouissimo tantum die plangentes omnes tribus terrae et tunc uidebunt filium hominis in nubibus caeli?

Quia in hoc primo corporis, id est, ecclesiae aduentus adnuntiatur per manifestationem claritatemque signorum, ille uero alius aduentus capitis est, id est, ipsius Christi. in illo aduentu per membra sua Christus uenit, in hoc per se ipsum. [*]( 1 Matth. 24, 20 10 ib. 26, 29 17 ib. 26, 64 21 ib. 24, 30 ) [*]( 6 consuistis A r uero// P 8 ita] id AV depraehendat P & 9 bonis (a add. m. 2) P in bonis AV otiosos in ras. P (add. m. 2) otiosa AV 12 illud] illum AV 14 ut] quod AV interpraetatur P 15 cotidie V 20 nouissimum diem A V 21 tribubus A 26 aduento A V )

110

Quid significat in euangelio, quod dicit: qui enim habet dabitur illi, et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo?

Uerbi gratia, ut si fidem habens caritatem non habeat, etiam ipsa fide careat quam forte habere uidebatur; sicut Iudaei per scripturam diuinam non intellegentes Christum etiam ipsam quam se putabant tenere dei notitiam perdiderunt et filium non recipientes etiam patrem non habent.

Marcus euangelista tertia diei hora dominum significat esse crucifixum; et quo modo alius euangelista horam sextam qua crucifixus sit fuisse commemorat?

Quia hic illam paene horam in scriptis suis rettulit qua uere crucifixus est. at uero ille horae anterioris tempus commemorandum putauit quo de eo Iudaeis adclamantibus iudicatum est, quasi per anticipationem relationis ea hora crucifixus sit qua iussus est crucifigi. sed tamen in hac ipsa passione eius sic tenere debemus, quod ita homo ille qui adsumptus sit pro eiusdem uoluntate pertulerit, ut uerbum illud quod in principio apud patrem erat inuiolatum intemeratumque permanserit; ergo illud iniuriae obnoxium fuit quod pro humana infirmitate susceperat, illud uero incorruptum mansit quod diuina aeternitas possidebat.

Quid est, quod scribitur in Luca de Zaccharia sacerdote, - quod esset de uice Abia? [*](2 Marc. 4, 25 10 (ib. 15, 25) 11 (Luc. 23, 44) 25 (Luc. 1, 5) ) [*]( 1 in marco A 3 etiam quod habet supra lin. P 5 habens AV ti 8 tenere] habere AV notiam P 13 paenae P in scriptis suis] inscribitur AV 14 aduero P 19 uolumtate P pertuleri//t P 20 aput P 21 perrpanseri//t P 23 aeternitatis A 24 in luca A I. quid-fuit p. 111. l. 5 om. 8 25 zacharia P zacharia A V )

111

Uiginti quattuor sortibus in ministerium templi distributi fuerant sacerdotes, ut ordine uicis suae quisque sacerdotali fungeretur officio; in hoc ergo ordine octauam sortem Abia habuit de qua uice Zaccharias sacerdos fuit.

Qui illi sunt qui in scripturis sacris nomina antequam nascerentur acceperunt?

In nouo testamento praeter saluatorem solum legimus Baptistam Iohannem, in ueteri uero quattuor sunt Isaac, Ismael Salamon uel Iosias qui ortu uideantur iuniores esse quam nomine.

Ad aduentum matris domini quo modo Iohannes adhuc sensu carens in utero potuit exultare materno?

Aut matris magis sensu uel gaudio a quibusdam factum existimatur, ut etiam interioribus potuerit exultare uisceribus, aut certe si hoc ad Iohannem potius referri placet, inter miracula diuina reputandum est, sicut et illud, cum uox asinae in sonum sermonis erupit.

In eodem euangelio quid sibi uult illud, quod legitur: factum est autem in sabbato secundo primo, cum transiret per sata, uellebant discipuli eius spicas, et manducabant confricantes manibus?

Quidam hoc loco diem dominicum ita appellatum existimant, eo quod uideatur secundus ab illa legali obseruatione sabbati et primus sit euangelicae gratiae celebritate. si cui autem hoc minus facere uidetur, quod diem ipsum magis sabbati fuisse contendat, quia scriptum sit de eo: quid facitis, quod. [*]( 1 I Par. 24, 5 8 (Luc. 1, 31) 9 ib. 13) (Gen. 16, 11) (II Reg. 12, 25) 12 (Luc. 1, 44) 17 Num. 22, 28 20 Luc. 6, 1 27 ib. 6, 2 ) [*]( 2 in ordine AV 4 zacharia A V 6 sanctis 8 7 acciperint PAV 8 legimus solum S 9 isac P 10 ismahel SAV 12 ad om. S ad adaentum P Tientum AV 13 poterit S 15 potuerit] faterit 8 16 si—potius om. S. 17 miracula om. S cum om. S 19 IV in—noscendum est p.113 l. 29 om. S uul P 20 sabatto V 23 quidam// P loco diem supra lin. P 24 obseruationis V 26 ipsam A V )

112
non licet in sabbatis? potest forsitam et ipse nihilo minus dies sabbati ita ex hoc intellegi, ut nunc obseruatione nostra secundus sit qui primus quondam fuerit obseruatione Iudaica. rectissime enim dies primus dies dominicus deputatur.

Quo modo uisionem illam in qua dominus adsumptis tribus discipulis glorificatus est. Lucas post octo, alii uero euangelistae post sex dies subsecutam esse commemorant?

Lucas qui habito domini apud discipulos sermone post octo dies scribit uisionem hanc discipulis ostensam et eum diem quo dominus locutus est conprehendit et eum quo Iesus glorificatus adparuit. hi uero qui sex dies indicandos putauerunt mediis tantum atque integris diebus adnumeratis quasi semiplenum primum illum diem postremumque tacuerunt.

Rursus in eodem dicit: erunt enim ex hoc quinque in domo una diuisi, tres in duo et duo in tres. diuidentur pater in filium et filius in patrem suum, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum suam. quid est, quod cum superius quinque uideatur posuisse personas, sex in subsequentibus cum personarum significatione subiecit?

Mater et socrus eadem intellegi potest quae per filiam et nurum duobus sit conpellata nominibus ac perinde et in subsequenti quinque uideri potest numerus personarum.

In parabola Lazari et diuitis aliquantae quaestiones incurrunt. aut quo modo diues in tormentis sit ante iudicium aut quo modo digitum Lazari dicat? numquid corpora apud inferos sunt? aut ut ipse aquam desideret, numquid sitim corporis sentiebat? [*](5 (Luc. 9, 28 Matth. 17, 1 Marc. 9, 1) 14 Luc. 12, 52-53 24 (ib. 16, 23-24) 26 ib. 16, 24 ) [*]( 1 nihilhominus A V 5 ussumptis P 8 discipulus V 10 conprae- U hendit P 18 norum P norum V 19 cum om. V uide//tur V 25 diuis// P 26 digitos V aput P )

113

Haec omnia secundum eos affectus loquitur quos aliquando pro necessitate corporis gesserat. ceterum ille ante iudicium tormentorum sensus quasi pro loco custodiae etiam ante iudicium non est absque tormentis. in hoc quoque, quod apud infernum Abraham uidet haec subesse, a quibusdam ratio putatur, quod omnes etiam sancti ante aduentum domini nostri Iesu Christi ad inferna, licet in refrigerii locum, descendisse dicuntur. alii opinantur locum illum in quo Abraham erat ab illis inferni locis in superioribus constitutum, propter quod dicat dominus de illo diuite,: eleuans oculos suos cum esset in tormentis, uidit Abraham de longe, . sinumque ipsius Abrahae designari illius regionis quietem.

Quo modo istud accipiendum est, quod legimus: regnum dei intra uos est?

In unoquoque pro bonorum malorumque actuum discrepantia aut deus regnat aut diabolus, quia necesse est, ut cuius uoluntatem opere procurat, eius imperio uideatur esse subiectus. itaque si iusti sunt quidam, deus in his regnare dicendus est, diabolus, si iniusti. potest et fides regnum dei dici, qua itur ad regnum, qua utique iustus uiuit et per quam Christus habitat in cordibus sanctorum suorum.

Quo modo in Luca latroni saluator dicit: hodie mecum eris in paradiso, cum utique die illo secundum hominem corpore in terra anima apud inferos fuerit?

Potest forte hic pro paradiso accipi ille adtributae quietis locus, ubi Abraham esse cum Lazaro in euangelio saluator ostendit, aut certe ita intellegendum est, quod hanc promissionem dominus secundum effectum diuinae potestatis inpleuerit, quia ubique deum esse noscendum est. [*]( 10 Luc. 16, 23 13 ib. 17, 21 20 Hab. 2, 4 Ephes. 3, 17 22 Luc. 23, 43 26 (ib. 16, 22) ) [*](1 affectos A loquitur om. A V 7 discendisse PV 10 dicit A V 13 regnum om. P 17 uoluntate A V curat AV 22 hodiae S 23 paradisum A diae S 25 forte om. S ille-locus om. S 26 cum O eleazaro esse saluator ostendit S 27 quad S 29 nuscendum S praeterea sequuntur III aliae int. et resp. in S quae leguntur p. 121 sq. ) [*]( XXXI. psrs 1. ) [*]( 8 )

114

Quadraginta et sex anni adfirmantibus Iudaeis secundum euangelium Iohannis in aedificatione templi quo modo ostenduntur inpleti?

Salamonem quidem septem tantum annis domum domini aedificasse satis constat scripturae ex hoc dicente: aedificauitque eam annis septem. quadraginta sex uero anni in templi restauratione ponuntur quae habita est in diebus Hesdrae post subuersionem Hierosolymae captiuitatemque Iudaeorum. porro ipsa reparatio exaedificandi templi diu tracta est uicinis in circuitu nationibus opus adsidua infestatione prohibentibus.

Quo modo saluator adsumptum hominem duxit in caelum aut quo modo caelum promittitur sanctis, cum dicat: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo, aut quo modo in caelo erat, cum adhuc esset iri terra?.

Secundum carnem in terra erat, secundum deitatem caelo non deerat. ideo et ipse ascendit qui descendit, quia licet adsumpserit hominem, tamen homo et deus, hoc est Christus, una persona est, et utique cum ille sit caput, sancti autem membra sint, necesse est ut sequantur membra quo caput praecessit, ut sit in caelo Christi corporis plenitudo.

Qualiter illud accipiendum est, quod scribitur: non enim ad mensuram deus dat spiritum?

Hoc quidam de filio proprie intellegendum esse confirmant, [*]( 2 (Ioh. 2, 20) 6 III Reg. 6, 38 14 Ioh. 3, 13 24 ib. 3, 34 ) [*]( 1 in iohanne A incipit secundum iobann S 2 quadraginta-prohibentibus om. S 7 quadraginta et sex AV 9 hesdre AV hierusolymae P hierosolimae V 10 eiaediflcand P 11 assidua P 14 dicit S 15 discendit PV discindit S 17 essit S est P 18 de caelo S caelum V 19 derat P ascindit S et descendit V disa cendit P discindet S 20 atsumserit P 22 menbra V sunt AV sequatur S sequamnr V membra om. V 23 corpus S 24 qualiterdoceret p. 115 l. 24 om. S 26 propri//e P )

115
quia homines dum alii aliis plus minusue capiant, utque ad mensuram spiritum accipere uidentur, iuxta illud apostoli: habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis, differentes siue prophetiam secundum mensuram fidei, et cetera. Christo uero unigenito suo qui etiam dat non est spiritus ad mensuram datus, quia in eo est omnis plenitudo diuinitatis.

Saluator dicit: uos ascendite ad diem hunc, ego non ascendo ad diem festum istum; et quo modo postea scribitur de eo: ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum?

Ueritas mendacium loqui non potest, atque idcirco non aliud a Iesu factum est, quam quod se pronuntiauerat esse facturum. scenopegia enim solemnitas Iudaeorum non unum diem sed plures dies solemnitate conplectitur sicut et paschae festiuitas. ergo quia dixerat, non ascendo ad diem festum hunc, utique ad diem festum ipsum, sicut praedixerat, non ascendit, nam et sequitur in euangelio: haec cum dixisset, ipse, hoc est saluator, mansit in Galilaea, ut intellegamus in ea quidem solemnitate, sed non eundem diem fuisse de quo postea scribitur: ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum. potest et figurate intellegi hic dies festus ad quem saluator se non ascensurum esse professus est, ut in se mutandam festiuitatem doceret.

Qualiter sentiendum est de loco illo in quo de Iesu Christo saluatore nostro scribitur: nemo misit in eum manus, quia nondum uenerat hora eius.

Hora haec non secundum mathematicos intellegenda est, sed [*]( 3 Rom. 12, 6 7 (Col. 2, 9) 8 Ioh. 7, 8 10 ib. 7, 10 26 ib. 7, 30 ) [*]( . datutiqae 4 nobis nobis (alterum eras.) P nobis om. V 6 etiam non c est P (stc) 9 ascendam V 18 aliter A 14 s enopegia P enim om. A 16 hunc-festum om. A V 19 gallilea PAV ut i supra Kn. P 20 solemnitaterp P 23 aquem P 25 de] in AV 26 christo om. A V eo A 28 haec] eius A V mathimaticus 8 ) [*]( 8* )

116
potius hora illa qua ipse crucifigi, qua ipse pati uellet; et ideo nondum uenerat hora eius, quia nondum uniuersa perfecerat, quia nondum cuncta propositae operationis inpleuerat propter quae homines terramque uisitauerat.

Quo modo intellegendum est, quod saluator dicit: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius?

Supra dixerat dominus ad Iudaeos: si deus pater uester esset, diligeretis utique me, et postea: uos ex diabolo patre estis et desideria patris uestri uultis facere. ille homicida erat ab initio et in ueritate non stetit, quia non est ueritas in eo. cum loquitur mendacium, hic subaudiendum est unusquisque uestrum, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius, id est diabolus. sunt qui ita disputant: cum loquitur mendacium, id est diabolus, de propriis loquitur, quia mendax est et pater eius, hoc est mendacii ipsius pater est, quia ab ipso uidetur ortum esse mendacium, ut, sicut deus filium ueritatem genuit, ita et diabolus filium genuerit falsitatem.

Quo modo accipiendum est illud, quod dicitur: Abraham pater uester exultauit, ut uideret diem meum, et uidit et gauisus est?

Prophetae uidentes appellabantur, ideo quod sancti spiritus munere ea quae ceteris erant clausa quasi conscii futurorum uidebant, inter quos et Abraham Christum uidit in spiritu.