Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Beatus, inquit, qui retribuet tibi, quod tu restituisti nobis; quis hic intellegendus est?

Psalmus hic et de captiuitate Iudaeorum, cum in Babyllonem ducti sunt, et de peccatoribus qui expulsi ab ecclesia confusioni traduntur intellegi potest. hic ergo secundum historiam, ut quidam opinantur, significatur Cyrus rex qui hanc restitutionem subuersa Babyllone restituit et usque ad paruulos eius illic omni internecione desaeuiit. interiore uero sensu Babylloni uicem ille restituit qui eam captiuam ducit, quae se prius habuerat peccati lege captiuam, et exordia uitiorum ad petram quae est Christus elidit. [*]( 8 Ps. 130, 2 16 ib. 136, 8 ) [*]( in 5 uenti P 7 apellantur V 9 matrem suam SA V animam meam S 10 nostre oblectatio S infantiam S cum ab ignorar.tiae-erigitur bis in S. scripta sunt. 11 consumas S 12 igitur uocabulo incipit uoua interrogatio in S id est incipit resp. in S 14 mente] mitti S 15 intellictus consumatio S 16 beatus-elidit om. S inquid P resribuet P restituit A V quod] restitutionem quam A V .17 intellectus AV 18 iudeorum V babylonem AV 20 confusione V 22 babylone AV 23 intemicione PAV desaeuit A deseuit V t 24 captiuum PV 26 qua eP )

103

Saepe in scripturis dicitur: confiteor tibi domine; qualiter hoc intellegendum est?

Non semper paenitentiam uidetur significare confessio, nam confitebor interdum ponitur pro laudabo uel pro gratias agam uel pro glorificabo dominum.