Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Mater Sion dicet: homo et homo factus est in ea, et ipse fundauit eam altissimus; quid hic sequimur?

Mater Sion, ut quidam uolunt, Maria significatur in qua natus est homo Christus ipsius quoque matris creator. sciendum tamen melius et secundum Hebraeum uerius dici: numquid Sion dicit homo, et homo natus est in ea, et ipse fundauit eam altissimus? et est sensus hic: quis hoc hominum [*]( 1 Ioh. 1, 1, 2 Gen. 1, 26 6 Ps. 81, 1 9 Ex. 7, 1 14 Ps. 84, 11 17 Ephes. 2, 14 18 Ps. 86, 2 22 ib. 86, 5 ) [*]( 3 quicumque V 5 hoc om. AV 6 sinagoga Y d//eorum P 8 participiatione (i deletum) P 9 faraoni AV 10 quia] qui AV 14 quid-est] quid hic sequitur S 16 gradia S coniuxerunt S 18 quod] ut AV 20 sinagogae A Y munimen aptulerit V 22 dicit Y 23 sequemur A Y. ) [*]( XXXI. pars 1. ) [*]( 7 )

98
nuntiare possit, sicut et illud: aut bracchium domini cui reuelatum est? ergo hoc dicit: quod nullus hominum enuntiare possit, quia saluetur Sion in homine qui natus sit in ea. ipse autem homo altissimus qui fundauit eam. et notandum, quod etiam filius altissimus appelletur.

Quid intellegendum est, ubi scribitur: factus sum sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber?

Christus utique inter mortuos liber, quia absque peccato inter peccatores adparuit.

Quae est terra illa obliuionis de qua dicitur: numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra obliuionis?

Rectissime apellatur obliuionis terra impiorum caro a domino derelicta. et aliter: terra obliuionis etiam in illo accipi potest quo dicitur: quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi?

Quo modo iuuentus aquilae renouatur secundum illud, quod legimus: renouabitur sicut aquilae iuuentus tua?

Aquilae dicuntur ui nimiae senectae inplumes fieri et nido relatae uicissim pullis suis ministrantibus pasci, donec deterso senii ueterno recipiant cum pennis usum uolandi. secundum anagogen autem iuuentus nostra uel baptismo uel resurrectione renouatur.

Abyssus, inquit, sicut pallium amictus eius; quid hic sequimur? [*]( 1 Es 53, 1 6 Pa. 87, 5-6 11 87, 13 15 ib. 6, 6 18 ib. 102, 5 25 ib. 103, 6 ) [*]( 1 brachium AV 3 enuntiare scrips-i, enumdare P ei nuntiare AV et edd. 6 quid hic AV scriptum est S factum S 8 utique] ca itaque A V liberom. AV quia] qui <SMF pecto P lOquae-tibiom. S i 13 mpioram P 14 oblionis P 17 renouabitur A V 18 aquile S 20 uim S inplume V 22 senio S recipiat S pinnis SP 23 anagonen S anagoge V baptismum S 24 renouabitur A V 25 XXXXV abyssus-esca p. 99 l. 21 om. S. )

99

Non bene plerique arbitrantur abyssum hic amictum dei appellari, cum potius amictum terrae dici ipse superiorum uersuum ordo declaret, eo quod terra ipsa abysso quasi quodam pallio circumdata uel circumfusa ueletur.

Quo modo stant super montes aquae, quia scriptum est: super montes stabunt aquae?

Utique cum aut plenae aquis nubes super montes dependent, aut cum in mari undae ad montium instar excitantur.

Quid sentiendum est in hoc, quod legimus: draco iste quem formasti ad inludendum eis?

Draco iste diabolus est sed ante formatus a domino; quam in nomen diaboli uoluntariae nequitiae transiret instinctu. hunc propheta Esaias a paruulis describit inludi.

Qua ratione intellegendum est, quod scribitur: ferrum pertransiuit anima eius?

Christus hic manifestissime designatur, eo quod resurgendo adfigentium clauorum dolorem cruciatumque superauerit. potest hic ferrum et tribulatio durae necessitatis intellegi, quia animam dixit; aliquando tamen anima in scripturis etiam pro praesenti uita appellatur, ut in euangelio: nonne anima plus est quam esca?

Quid inter psalmum et canticum interest? Quod psalmus ex psalterio appellatur, at uero canticum ex uoce profertur, et quod canticum pro scientia, pro opere uero psalmus accipitur; psalmus ergo ad actualem, id est, ad practicen, canticum uero ad contemplatiuam, id est, ad theoriam refertur.

Iurauit dominus nec paenitebit eum; quo modo iurat dominus?. [*]( 6 Ps. 10 ib. 103, 26 15 ib. 104, 18 20 Math. 6, 25 28 Ps. 109, 4 ) [*]( 1 dei-amictum om. A 7 aquae V 12 nomine V 16 manifestissim//e P 17 dodolorem (prima syllaba erasa) P 19 anima om. V t 20 ut om. A 23 ad S 24 prophetatur S et-accipitur om. S 27 appellantur S 28 peneteuit S 29 iurauit S ) [*]( 7* )

100

Iurare domini est inmutabiliter promittere; recte igitur istud commutatio sermonis usurpat, eo quod promissio eius sacramenti optineat firmitatem.

Quid indicat illud, quod scribitur: de torrente in uia bibit, propterea exaltauit caput?

Ad personam Christi ista referenda sunt, quia de torrente, id est, passione; in uia, id est, in saeculo bibit; propterea deus exaltans caput eius donauit illi nomen quod est super omne nomen.

Quindecim psalmi illi quam ob causam cantico graduum praenotantur?

Quindecim quondam gradibus, sicut ostendit historia, ascendebatur in templum, atque ideo hi psalmi quindecim cantici graduum inscriptione signantur, quod nos per quosdam profectus ad sublimia spiritalium rerum prouectione perducant.

Sagittae, inquit, potentes acutae cum carbonibus desolatoriis; quae huius uersus intellegentia est?

Sagittae potentes sunt uerba domini quae caritate eius corda nostra configunt. carbones uero desolatorii sunt qui peccata desolent secundum illum carbonem Esaiae prophetae. qui ad labia eiusdem defertur, ut purget uitia quae contraxerat uel loquendo uel ob timorem tacendo.

Quid sibi uult, quod scribitur: ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israhel?

Dormire interdum in scripturis dominus dicitur, cum in nobis potius fides dormit et dormitantem infidelem relinquit [*]( -4 Ps. 109, 7 8 Phil. 2, 9 17 Ps. 119, 4 21 (Es. 6, 6) 24 ib. 120, 4 ) [*]( m 1 inmutauiliter S inmutabiliter (m. m. 2.) P 2 estut 8 4 illut P t . aliud V 5 bibet P 6 persona S torrente in uia S 7 de passione S na 8 exaltayit P exaltauit A V 10 LII quindecim-soluuntur p.101 1.18 om. S canticum AV 13 adque A ideo supra lin. P om. A V quindecem P 15 prouectionem V 24 dormitauit AV 26 israel AV 27 relinquid V )

101
nescit uero ille deesse quaerentibus se, non nouit dormire uigilantibus.

Legimus in psalmo de Hierusale: Cuius participatio eius in id ipsum; quid hic sequemur? Quod diuersae partes unam construant ciuitatem, uel diuersa membra unum domini corpus efficiant.

Quid sentiendum est de eo, ubi scribitur: Forsitam pertransisset anima nostra aquam inmensam?

Pro forsitam in Graeco scriptum est cipIX, quod latine manifestius interpretamur: putas, ut sit sensus iste: putas, pertransisset anima nostra aquam inmensam, nisi dominus fuisset in nobis?

Quid significat, quod scribitur: conuerte, domine, captiuitatem nostram sicut torrens in austro? Exultantis animae uox est ex uitiorum uinculis in libertatem conuersionemque redeuntis, qua postulat, ut ita diuinae miserationis aspiratione ex peccatorum captiuitate soluatur, sicut constricti glacie torrentes austri tepore soluuntur.

Qualiter intellegendum est illud: ecce hereditas domini filii, merces fructus uentris; sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum?

De futuris se ibi loqui propheta significat qui post illam sessionem surgendi tempus declarat; id est, posteaquam dederit dilectis suis somnum, ostendit quae futura sit resurrectio illa sanctorum, dum dicit: ecce hereditas domini filii, merces fructus uentris. ipsa itaque domini est hereditas in filiis quam pro mercede fructus uentris indeptus est, quia saluator fructus est uentris cuius utique merces est, ut ei gentes hereditas sint quas per fidem generat in filios. sagittae [*]( 3 Ps. 121, 3 7 ib. 123, 5 13 ib. 125, 4 19 ib. 126, 3 squ. ) [*]( 3 hierusalem V ierusalem A 4 sequimur AV 7 sciendum V m scribitur] dicitur AV 8 inmensum P 9 ara PAV 10 interpretatur AV 18 glacie torrentis V tempore A V 20 uentris] uestris V 27 de r fructus A 28 uentis P ei supra lin. P 29 quas] quam A V )

102
autem apostoli recte appellantur qui orbem terrae quasi uolatu peragrantes doctrina sua infidelium corda penetrarunt; quos filios excussorum, id est prophetarum, optime propheta designat. nam utique cum in prophetia sua excutiuntur prophetae, quid aliud in illis nisi inuenti apostoli manifestantur? excussis itaque prophetis, quia apostoli generati sunt, recte appellantur filii excussorum.

Quid est, quod legimus: sicut ablactatum super matre sua, ita retribues in anima mea?

Animae nostrae ablactatio est, cum ab ignorantiae infantia ad perfectum cibum uitae consummatione sensus erigitur, igitur supra dixerat: si non humiliter sentiebam, id est, si non humilia et terrena cogitabam; sed exaltaui animam meam. hoc est: sed ad caelestia mente contendi, haec mihi fiat retributio, ut animam meam intellectus consummatio consequatur.

Beatus, inquit, qui retribuet tibi, quod tu restituisti nobis; quis hic intellegendus est?

Psalmus hic et de captiuitate Iudaeorum, cum in Babyllonem ducti sunt, et de peccatoribus qui expulsi ab ecclesia confusioni traduntur intellegi potest. hic ergo secundum historiam, ut quidam opinantur, significatur Cyrus rex qui hanc restitutionem subuersa Babyllone restituit et usque ad paruulos eius illic omni internecione desaeuiit. interiore uero sensu Babylloni uicem ille restituit qui eam captiuam ducit, quae se prius habuerat peccati lege captiuam, et exordia uitiorum ad petram quae est Christus elidit. [*]( 8 Ps. 130, 2 16 ib. 136, 8 ) [*]( in 5 uenti P 7 apellantur V 9 matrem suam SA V animam meam S 10 nostre oblectatio S infantiam S cum ab ignorar.tiae-erigitur bis in S. scripta sunt. 11 consumas S 12 igitur uocabulo incipit uoua interrogatio in S id est incipit resp. in S 14 mente] mitti S 15 intellictus consumatio S 16 beatus-elidit om. S inquid P resribuet P restituit A V quod] restitutionem quam A V .17 intellectus AV 18 iudeorum V babylonem AV 20 confusione V 22 babylone AV 23 intemicione PAV desaeuit A deseuit V t 24 captiuum PV 26 qua eP )

103