Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Iustus quo modo lauat manus suas in sanguine peccatoris?

Cum tribuitur uindicta de impiis non hoc procurantibus sanctis; et post delicta atque exitum peccatorum iustorum clarius uita atque opera splendent.

Quo modo accipiendum est illud, quod in psalmo legitur: non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem?

Non tam maledicentis animo istud dicitur quam correctionem emendationemque peccantium desiderantis, id est, ut in praesenti potius uita correpti non abutantur diuina patientia usque ad futuram poenarum acerbitatem.

Semel locutus est deus, duo haec audiui; quid hic intellegendum est?

Semel hic non ad numerum referendum est sed ad firmitatem. quae autem sunt illa duo, quae domino adiacent? et posse omnia et uelle misereri. et aliter: semel -locutus est deus, id est, in lege; nam in euangelio non alia praecipit: quia non ueni legem soluere sed adimplere?

Quid est, quod scribitur: transiuimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium? [*]( 2 Ps. 101, 25 7 ib. 57, 10 9 (ib. 57, 11) 15 ib. 58, 6 21 ib. 61, 12 26 Math. 5, 17 27 Ps. 65, 12 ) [*]( 3 meorum om. V 7 ramnum PA V 8 se om. P si A V 11 hoc// P 12 adque AV 17 maledicentes AV 19 potentia V 20 accerbitate V 23 quod PAV adiacet PAV 24 post se V 26 quia] quam V adimpleret AV 27 quid-scribitur] quid interior sensus eloquitur de hoc quod scribitur transibimus S )

94

Igne et aqua persecutiones indicat atque martyrium. aliqui hic aquam baptismum intellegendum putant et ignem spiritum sanctum qui infusus peccata tamquam ignis exurat; et hinc est, quod scribitur: dominus deus uester ignis urens est.

Quid dicit illud, quod legitur: iter facite ei qui ascendit super occasum, dominus nomen est illi?

Uiam bonorum actuum praeparate illi qui supergressus est occasum morte deuicta.

Pluuiam, inquit, uoluntariam segregabis, deus, hereditati tuae et infirmata est, tu uero perfecisti eam, animalia tua habitabunt in ea; quis huius loci sensus est?

Pluuia hic secundum litteram manna secundum anagogen mandata intellegenda sunt; quae mandata uel lex, licet infirmata uideatur transgressionibus Iudaeorum, gratia tamen euangelii ostenditur esse conpleta, in qua nunc animalia, id est, gentes habitant atque consistunt.

Quae intellegentia est in hoc, quod legimus: si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in specie auri?

In hoc loco de apostolis optat propheta, ut usque ad transitum perseuerent credentes in testamentis duobus; in columba autem spiritus sanctus, in posterioribus occultior intellectus, in argento splendens historia scripturarum, in auro interior uel pretiosior sensus ostenditur. [*]( 4 Deut. 4, 24 5 Ps. 67, 5 9 ib. 67, 10 18 ib. 67, 14 ) [*]( 1 adque SA V materium S 3 in margine in S post exurat ■a. m. 1. uncis inclusa leguntur: de igne et aqua 5 dicitur S 6 as- cindit S illi] ei S 7 praeparat/le P praeparare S 8 occasum id est dominus iesus christus S d//uita P 9 inquid SPAV segregans S 10 hereditatis AV et] etenim 8 11 eam] ea S 13 pluuiam S mannam AV anagogen mandata om. S hoc loco spatium literis tiacuum est 14 uel lex om S 15 trangressoribus S euangelio V 17 habitant atque consistunt om V 19 pinnae S 20 deargintate S apeciae S 21 apostolos S ut om. S 22 credentis P 23 sancti S 24 intellictus S sthoria S 25 praetiosior SAV )

95

Dixit dominus: ex Basan conuertam, conuertam in profundum maris, ut intinguatur pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso; quid hic sequimur?

Basan in latino confusio sonat. ergo dominus nosmet de confusione conuertit quae est in cruce eius, in qua cruce sanguine pedem suum tinxit clamantibus Iudaeis, ut crucifigeretur, instinctu inimicorum, id est, daemonum; ab ipso autem saluatore hoc totum uenit, quia omnia haec propria uoluntate sustinuit.

Quos illos accipiemus principes Zabulon uel principes Nephtalim?

Petrum apostolum uel Andream qui ex iisdem tribubus sunt uocati sicut et supra Beniamin nomine apostolum Paulum oportet intellegi.

Quid indicat, quod legitur: posuerunt signa sua, signa et non cognorunt sicut in exitu super summum.

Quod Babyllonii uictoria insolentes effecti ita exposuerint signa in dei templo, sicut constitui in tropaeum solent super fornices introitusque portarum.

Quid est, quod scribitur: deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae?

Iudaeam dixit in qua Christus liberauit per crucem mundum, quam aliqui umbilicum terrae appellandum arbitrantur. et aliter: operatus est salutem in medio terrae, id est, in utero uirginali.

Quid est, quod legimus: quia calix in manu [*]( 1 Ps. 67, 23 sq. 11 (ib. 67, 28) 16 ib. 73, 5 21 ib. 73, 12 27 ib. 74, 9 ) [*]( 1 dixit-sustinuit om. S 3 tuarum V 5 confusione sonat ergo dominus nosmet de confusione conuertit supr. 1. P 11 accipimus S 12 neptalim PAV neptilim S 13 hisdem SPA tribus S 14 nomen S 15 oportit S 16 XXX quid-portarum om. S 17 exitus V 18 babillonii P 19 tropeum PAV 22 secula S 23 iudaem S iudea P 26 uirnali P 27 quod supra lin. P )

96
domini uini meri plenus est mixto et inclinauit ex hoc in hoc; uerumtamen faex eius non est exinanita?

Calix domini mixtus misericordia et iudicio; inclinatur ex hoc in illud, cum de misericordia in iudicium diuina seueritate transitur; faex autem eius ideo non exinanitur, quia adhuc ultimum iudicii reseruatur.

Quae significantia est, quod scribitur: et reliquae cogitationes diem festum agent tibi?

Pulchre hinc ostenditur, quod deus puritate mentis uelut quadam festiuitate laetatur.

Uox, inquit, tonitrui in rota; quid hic sentiendum est?

Rotam hinc ipsum dixit orbem terrae, eo quod intra eiusdem orbis rotam circumferant tonitrua mugitum.

Quid intellegendum est de hoc, quod scribitur: et percussit inimicos suos in posteriora?

Secundum literam ulcerum illorum fit commemoratio quibus sunt allophyli in posteriora percussi; secundum interiorem uero sensum percutiuntur inimici dei in posteriora, cum domino iudicio puniuntur extremo.

Quem significat dicens: exterminauit eam aper de silua et singularis ferus depastus est eam?

Aprum hic Uespasianum, ut quidam dicunt, uult intellegi qui Iudaeos bello uastauit; singularem ferum Titum Uespasiani filium qui Hierusalem oppugnatione consumpsit.

Legimus in psalmo: Israhel, si audias me, non erit in te deus recens; quo modo istud accipiemus?

Idola uel antichristum refutandum esse pronuntiat. Christus autem deus recens non erat, licet munde per carnem nostris [*]( 7 Ps. 75, 11 11 ib. 76, 19 16 Ps. 77, 66 21 ib. 79, 14 26 ib. 80, 9 ) [*]( 2 exaenanita S 3 mixtos S 4 diuinas S 7 XXXIII quae-homo i p. 97 l. 13 om. S reliquiae (reliquae A) cogitationum A V 8 agen- tibus AV 11 inquid PV 18 allofyli PA V 19 posterio P 28 hic supra lin. P 28 antechristum P 29 deusdeus P )

97
temporibus inluxerit. nam in principio erat apud deum deus uerbum, ipse creans hominem ad similitudinem 1 dei, quique diuersis uicibus atque temporibus Abrahae uel patribus nostris semper adparuit.

Qualiter hoc accipiendum est, quod psalmus ait: deus stetit in synagoga deorum?

Id est in congregatione sanctorum; dominus autem noster sanctos suos ut regni sui ita etiam nominis sui participatione\' donauit. unde et ad Mosen dicit: dedi te Pharaoni in deum. conpellantur ergo nomine dei, quia appellantur et filii dei. nec mirum pro illa ineffabili diuinae benignitatis indulgentia, si uoluerit ut homo appellaretur deus, cum deus appellatus sit homo.

Quid hic sentiendum est: iustitia et pax osculatae sunt se?

Quod se lex et gratia coniunxerint per mediatorem dominum nostrum Iesum Christum, qui fecit utraque unum?

Qualiter accipiendum est, quod legimus: diligit dominus portas Sion, super omnia tabernacula Iacob.

Quod dominus umbraculis synagogae ecclesiae munimenta praetulerit.