Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Cum primus psalmus primis illis uersiculis impium peccatorem hereticumque discreuerit, quid sibi uult illa sub ipso psalmi fine conclusio in qua ait: ideo non resurgent impii in iudicio.

Psalmi huius initium de discretione meriti et finis de discretione iudicii in quo ostendit, quod homo absque dubio omnis resurgat, id est, iustus, ut iudicet, peccator ut iudicetur, impius ut puniatur. neque enim tunc iudicabitur iam iudicatus, secundum quod scriptum est: quia autem non credit, iam iudicatus est.

Cum passio in deum non cadat, quid est, quod saepe in scripturis ira dei et furor dicitur?

Scripturae consuetudo est, ut ira pro ultione ponatur. est enim ira secundum hominem, uindicta secundum deum et furor secundum animum patientis, non secundum iustitiam [*]( 13 Ps. 1, 5 19 Ioh. 3, 18 22 (Ps. 68, 25) ) [*]( 1 salomon (sic semper) AV istrahel S 2 potabetis S 3 archam SV 4 quod hunc locum curaret abscondit S curare V 5 quid-solebat om. S 10 incipit in psalmo S 12 heriticumque S a 13 ipsi psalmi finem S ipsa V quait (corr. m. 2.) P post resurgunt sequuntur in 8: neque peccatores in consilio iustorum 15 meritis est et fines S meriti est et V de om. AV 18 iudicabitur] iudicatur S iudicatus est S 21 cum-decernit p. 88 1. 3 om. S )

89
iudicantis. hic et illud est, quod ponitur in propheta: dominus creans mala. mala ergo sunt iuxta affectum eius qui sustinet, non iuxta aequitatem eius qui decernit.

Quid sibi uult illud, quod frequenter psalmorum titulis inscribitur, in finem psalmus Dauid?

Quod psalmi in finem mundi bonorum repromissionem respiciant, uel quod ea quae Iudaei obtinere se posse in principio crediderunt, nos consequamur in Christo quem uenisse confitebimur in fine.

Quo modo intellegendum est, quod scribitur: eloquia domini eloquia casta, argentum igni examinatum, probatum terrae purgatum septuplum?

Casta dicuntur eloquia domini ideo, quod nullo sint adulterata mendacio et ad uicem argenti quod examinatur igne septemplici spiritus igne mundentur.

Non congregabo, inquit, conuenticula eorum de sanguinibus, cum utique de sanguine magis latinum sonasset, quam ob causam de sanguinibus contra regulam latinitatis inscribitur?

In Graeco αἱμάτων legitur, id est plurali numero sanguinem significans; cuius proprietatis fidem etiam in latinum plurali numero translator expressit.

Cum in psalmo scriptum sit: non dabis sanctum tuum uidere corruptionem, quo modo iterum in alio psalmo scribitur: quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? [*](1 Es. 45, 7 5 (Ps. 4, 5, 6) 10 ib. 1!, 7 16 ib. 15, 4 23 ib. 15, 10 25 ib. 29, 10 ) [*](n i x 1 niudicatis P et illudP 2 creans// P xiuta P adfectum -iuxta om. A V 4 titulus AV 5 inscriuitur S 6 fine S repro- missione SAV 7 quae] quod S optinere P obtenera S se om. A V di 8 crederunt P 9 conStemur SA V finem SA V 10 V quo—expressit om. S 11 igne V 12 probatum om. PAV exhibent edd. 14 igni A V 15 igni A V 16 inquid V 20 ematon P et maton V S 22 expresit P 23 psalmum S 24 psalmo in margine scriptum P 25 discendo SPV )

90

Descendere in corruptionem saluator prophetae uoce pronuntiat, dum clauorum adfigentium inruptione penetratur. rursus non dedit dominus sanctum suum uidere corruptionem, quia corruptionem carnis Christus celeri resurrectione praeuenit.

Quid est, quod dicit propheta de inimicis suis: adipem suum concluserunt?

Adeps concluditur impiorum, cum inpinguati sensu et incrassati iniquitate recedunt uel a iustitia uel a praeceptis dei, et idcirco dicit alio loco: egredietur ex adipe iniquitas eorum. manna uero, id est, caelestis cibus tenuis est et eorum aptus alimoniae qui subtilitate sensuum uigent.

Quid sentiendum est de hoc, quod scribitur: de absconditis tuis adimpletus est uenter eorum, saturati sunt porcina et reliquerunt quae superfuerant paruulis suis?

Supra petiit, ut Iudaei a paucis diuiderentur, id est, a iustis: quia multi uocati, pauci autem electi. nunc autem hos ipsos prius absconditis diuinae legis instructos porcina sua, id est, dogmatum postea inmunditia saturatos, dum negant Christum, eandem impietatem dicit etiam ad suos posteros transmisisse.

Qualiter intellegendum est: dies diei eructat uerbum et nox nocti indicat scientiam?

Dies diei eructat uerbum, dum apostoli credentibus adnuntiant saluatorem. nox nocti indicat scientiam, dum ludas Iudaeis doctrinam praui sensus infundit aut certe dies diei [*]( 5 Ps. 16, 10 9 ib. 72, 7 12 ib. 16, 14 17 Matth. 20, 16 22 Ps. 18, 3 ) [*]( 1 discendere PS prophete uocem praenuntiat S 2 non rur- sus AV 3 corruptionis carnis S 4 corruptionis S 5 VII quid- d propagatur p. 91. l. 3 om. S quo P 8 recedunt-dicit om. V a 11 alimone V 13 est om. V 14 pruolis P 16 deuiderentur P tu 18 his A instructus AV 19 saratos P saturatus V 22 accipiendum V 24 eructuat AV 26 infudit P )

91
eructat uerbum et nox nocti indicat scientiam, dum omni utique die et nocte adnuntiatione fideliam uerbum et scientia propagatur.

Uirga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt; quae hic intellegenda discretio est?

In uirga correptio declaratur, in baculo consolatio.

Cum animalia non absque sensu sint, quo modo in psalmo dicitur: nolite fieri sicut equus et mulus in quibus non est intellectus?

Quia in animalibus sensus est, in hominibus intellectus.

Cum de iumentis sicut de bubus cura non sit deo, quomodo psalmus ait: et iumenta saluabis, domine?

Homines appellauit rationis capaces iumenta rationis expertes; saluandos uero confirmat illos per praesentem conuersationem, hos per futuram conuersionem.

Qualiter accipiendum est, quod scribitur: remitte mihi, ut refrigerer, priusquam abeam, et amplius non ero?

Sensus hic de superioribus uersibus manifestatur. supra enim dixerat: quia aduena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei, remitte mihi, ut refrigerer, priusquam abeam, et amplius non ero, subauditur illud, quod superius dixit, peregrinus; ceterum manifestum est, quod erit, qui se supra peregrinum appellando patriam in qua futurus sit habere declarat.

Quid indicat illud, quod legitur in psalmo: in capite libri scriptum est de me? [*]( 4 Ps. 22, 4 8 ib. 31, 9 10 (I Cor. 9, 9) 11 Ps. 35, 7 15 ib 38, 14 19 ib. 38, 13 25 ib 39, 8 ) [*]( 1 dum supra lin. P 3 progatur V 4 consolatae S 5 intellegendum S 7 XI cum-declarat om. S 12 homines et AV m capaces-rationis om. A 14 futura P hos-conuersionem om. AV orl 18 superibus P 19 quia-mei om. PA V exhibent codd. det. et edd. 21 habeam P amplius non ero ampjiu? JJ.QТ) ęrQ P 25 iudicat S )

92

Ex persona hoc dicitur saluatoris de quo scribitur: in principio creauit deus caelum et terram, id est, in filio, aut certe illud: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum.

Abyssus abyssum inuocat, inquit, in uoce cataractarum tuarum; quo modo istud intellegendum est?

Non inmerito abyssus appellatur diuinarum scripturarum profundum et ideo in uoce cataractarum abyssus abyssum inuocat, cum uetus testamentum nouum adnuntiat uel nouum testamentum uetus in testimonium uocat in uocibus prophetarum.

Quid intellegendum est ex hoc, quod scribitur: pro patribus tuis nati sunt tibi filii?

Id est, quod temporum successione sint redditi pro prophetis apostoli.

Frater non redimit, redimet homo; quid de hoc loco sentiendum est?

Quod non redemerit Moses, redemerit Christus.

Quo modo accipiendum est illud, quod Dauid clamat ad dominum dicens: tibi soli peccaui?

Soli peccatur deo, quia utique ipse solus sit absque peccato; ita iustificatus uincit etiam, dum iudicatur, id est, uel Christus in passione, uel secundum illud, quod in propheta dicit: et uenite, iudicemur, dicit dominus.

Uiri, inquit, sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; quid hic sentiendum est? [*]( 1 Gen. 1, 1 3 Ioh. 1, 1 5 Ps. 41, 8 12 ib. 44, 17 16 ib. 48, 8 20 ib. 50, 6 24 Es. 1, 18 25 Ps. 54, 24 ) [*]( 3 et uerbum supra 1. S m. 2. 5 habisus habisum S inquid S in] a S cataraptarum S 6 estut S 7 habissus S 8 cataractarum tuarumS 9ue//tusjS\' 10 in ante testimonium om.S inuocatS 13 flliS 14 patriarchis uel prophetis S et edd. 15 apostoli uel euangelistae S et edd. 16 redemit (bis) SA V quid-est om. A V 18 redemerit] redemit S moyses S 19 XVIII quo-adimplere p. 93 l. 26 om. S bu 20 peccatur V 22 et ita A V 25 dimidiant P )

93

Non dimidiant dies suos hi qui inmatura morte rapiuntur. hac ratione etiam illud intellegere possumus: ne rapias me in dimidio dierum meorum. et aliter: non dimidiant dies suos qui ad dei satisfactionem non conferunt uel uitae suae partem.

Quid interior sensus eloquitur de hoc, quod scribitur: priusquam producant spinae uestrae rhamnum?

Id est, priusquam se peccata uestra consumment.