Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quid inter holocaustum et hostiam interest? Quod hostiae partem sacerdotes edebant, holocaustum uero erat hostia integra atque perfecta, quia tota in oblatione sacrificii igni dabatur. hostiae quoque pacificae appellabantur, quibus uesci populus solebat.

Cum primus psalmus primis illis uersiculis impium peccatorem hereticumque discreuerit, quid sibi uult illa sub ipso psalmi fine conclusio in qua ait: ideo non resurgent impii in iudicio.

Psalmi huius initium de discretione meriti et finis de discretione iudicii in quo ostendit, quod homo absque dubio omnis resurgat, id est, iustus, ut iudicet, peccator ut iudicetur, impius ut puniatur. neque enim tunc iudicabitur iam iudicatus, secundum quod scriptum est: quia autem non credit, iam iudicatus est.

Cum passio in deum non cadat, quid est, quod saepe in scripturis ira dei et furor dicitur?

Scripturae consuetudo est, ut ira pro ultione ponatur. est enim ira secundum hominem, uindicta secundum deum et furor secundum animum patientis, non secundum iustitiam [*]( 13 Ps. 1, 5 19 Ioh. 3, 18 22 (Ps. 68, 25) ) [*]( 1 salomon (sic semper) AV istrahel S 2 potabetis S 3 archam SV 4 quod hunc locum curaret abscondit S curare V 5 quid-solebat om. S 10 incipit in psalmo S 12 heriticumque S a 13 ipsi psalmi finem S ipsa V quait (corr. m. 2.) P post resurgunt sequuntur in 8: neque peccatores in consilio iustorum 15 meritis est et fines S meriti est et V de om. AV 18 iudicabitur] iudicatur S iudicatus est S 21 cum-decernit p. 88 1. 3 om. S )

89
iudicantis. hic et illud est, quod ponitur in propheta: dominus creans mala. mala ergo sunt iuxta affectum eius qui sustinet, non iuxta aequitatem eius qui decernit.