Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quo modo occurrendum est arguentibus, quod Abraham fratris sui Sarram filiam sibi in matrimonium sumpserit?

Respondendum, quod quae a domino adhuc tunc non fuerant lege interdicta non putabantur inlicita.

Quid fuit, ut Iudaeis, quod neque nos absque uerecundia sciscitamur, signum in illa uerecundiore corporis parte poneretur? [*]( 4 Gen. 9, 27. 14 ib. 10, 11. 19 (ib. 20, 12) 24 ib. 17,11) ) [*]( 4 iafeth (sic semper) SPAV tauernacculis S .8 eiectum t is//rahel\' £ 9 est om. S 11 asia S oriente S africa S meridiae S 12 parte S eoropa A Y perrexit S 14 exit P 15 nineuin S roboth S 16 roboth P 17 nineuin S 19 arguendum est occurentibus S 20 arram P filiam sarram S matrimonio S sumserit P 21 responsum quoque V respondendum deest in A quoque S 23 XXII. quid-iustiifcareturp. 73 l. 20 om. S W udaeis P uericundia A V )

73

Poscebat quidem, mi Saloni, tantarum profunditas quaestionum ordinata ac spatiosa disputatione nos propositis satisfacere et pro meritis reddere singulis uelut quandam inmorandi dignitatem; sed quid agimus? quibus festinato opus est ad tam multa properantibus, exhibenda prolatis a te rebus est nuda et circumcisa responsio. itaque ad hoc quod nunc requiris agnosce, quod nihil turpe in ipsa creatione conditi hominis uideri potest, quippe cum omni compage membrorum totumque hominem deus finxerit. deinde nec incongruum fuerit, ut generatio illa signum in parte membri genitalis acceperit, per quod generationis ipsius promebantur exordia. scilicet secundum interiorem intellegentiae sensum per hanc circumcisionem secretioris partis corporis illud praefiguratum est, quod secretior circumcisio, id est cordis, oporteret adhiberi.

Scribitur in Genesi: tentauit deus Abraham, quasi ignorabat dominus, an fidelis deo Abraham foret, nisi eum manifestandae rei probatione tentasset.

Non quia fidem eius deus ignoraret, tentauit Abraham ueri exploratione, sed idcirco tentatus est, ut tentatus iustificaretur.

Quo modo Iacob dicit: uidi deum faciem ad faciem et salua facta est anima mea, cum in euangelio legatur: deum nemo uidit umquam; aut quo modo Moses cum deo faciem ad faciem tamquam cum amico locutus scribitur, et rursus idem dicit ad dominum: ostende mihi gloriam tuam?

Quia Iacob uel Moses non in ipsa maiestatis suae gloria [*]( 8 (Iob. 10, 8) 16 Gen. 22, 1. 21 ib. 32, 30. 23 Ioh. 1,18 24 (Ex. 33, 11) 25 ib. 33, 18. ) [*]( nd 2 spaciosa V 7 co////iti P 8 quum PV omne V 9 hominem totum finxerit deus A V 11 acciperit P A V 12 scilicet scripsi caelo- rum codd. 14 cordis om. V . 16 temtauit PV temptauit A 18 manifestanda P manifestanda V 21 faciem P facie SA V 23 moises S 24 faciem SP facie A V 25 domino S 27 in om. P ipsam S gloriam S )

74
deum uiderant, sed per subiectam diuinae potestati speciem uisibilis creaturae quae humanis poterat adparere conspectibus; in ea autem substantia maiestatis in qua est, quo modo deus a mortali adhuc homine uideretur, cum ipse ad Mosen dicat: non poteris uidere faciem meam, non enim uidebit me homo et uiuet. hac ergo ratione utrumque testimonium uerum est.

Quid est, quod ait: ipse est Ana qui inuenit Iamin in deserto, cum pasceret asinos Sebeon patris sui?

Iamin latine maria interpretatur, id est, aquarum congregationem, quod stagnum rem in heremo haut dubie difficilem ipse reppererit. indicat Iamin et asinos qui de onagris eius institutione nascuntur. sunt qui aestimant, quod permixtionem diuersorum inter se animalium ipse primus, ut muli uel mulae nascerentur, inuenerit.

Quae sunt illa primogenita quae Esau uendidit Iacob fratri suo ?

Prior et maior pars primogenitis debebatur uel in honore uel in hereditaria successione, sicut ipse Iacob, Ruben, inquit, primogenitus meus, prior in donis, maior imperio. et in libro Deuteronomii de primogenito scribitur: dabitque ei, id est pater, de his quae habuerit cuncta duplicia; iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita. unde et Isaac benedictionem suam ad Esau putauerat primogeniti iure referendam. [*]( 5 Ex. 33, 20. 8 Gen. 36, 24. 17 (ib. 25, 33) 20 ib. 49, 3. 22 Deut. 21, 17. 25 (Gen. 27) ) [*]( 1 uidebant S uiderat AV subiectum S diuine maiestatis S 4 moisen S dicet P dicabit SV 8 XXV. quid-fandorum p. 75 l. 20 om. S 9 iamim V sibeon P A V 11 interpraetatur P A V re 12 herimo P haut P haud AV 13 repperit P iamim PVA 15 permistione AV 20 post successione legimus in A: uel in gratia paternae successionis et benedictionis paternae successione uel V 21 meus om. V )

75

Quid his respondendum est, qui ob uxores multas incontinentiam patribus uel patriarchis nostris obiciendam putant?

Primum, quod tunc nondum lege prohibitum, quia consuetudo erat, crimen esse non poterat; deinde, quod illa tunc uel pro loco uel pro tempore non inprobabilia apud deum fuerint. pro loco, sicut et in una domo in altero angulo aliquid fieri a quolibet domino praecipitur quod in alio nequaquam fieri permittitur. pro tempore uero, quod rudi adhuc saeculo praeceptum fuerat: crescite et multiplicamini i. nunc uero iubetur, ut et qui habent uxores tamquam non habentes sint, non quod iustitia uaria sit, sed tempora mutabilia quae pariter ire non possunt, et diuersis quibusque temporibus uel diuersis locis diuersa congruant. necesse est postremo, quod in his ex uoluntate domini sub specie gestorum praesentium fuerit quaedam praenuntiatio futurorum.

Quid est, quod dicit: et ecce uitis in conspectu meo, et ecce in uite tres fundi?

Tria flagella uel tres propagines indicantur sub hac trium enuntiatione fundorum.