Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Dilatet deus Iaphet et habitet in tabernaculis Sem, quid in hoc intellegendum est?

.De Iapheth qui in lingua nostra latitudinem sonat gentium nascitur multitudo, de Sem Hebraei. hoc ergo significatum est dei scripturarumque notitiam eiecto Israhele a nostris uindicandam. notandum uero est tres Noe filios tres post diluuium terrae partes occupasse, Sem namque posteritas in Asiam uel Orientem, Cham in Africam uel Meridiem, Iapheth cum parte Asiae in Europam se Occidentemque porrexit.

Quid est, quod dicitur in Genesi: et terra illa exiit Assur et aedificauit Nineuen et Rooboth ciuitatem.

Non duas significat ciuitates, Rooboth namque plateas dicit. est ergo sensus hic: aedificauit Nineuen et plateas ciuitatis.

Quo modo occurrendum est arguentibus, quod Abraham fratris sui Sarram filiam sibi in matrimonium sumpserit?

Respondendum, quod quae a domino adhuc tunc non fuerant lege interdicta non putabantur inlicita.

Quid fuit, ut Iudaeis, quod neque nos absque uerecundia sciscitamur, signum in illa uerecundiore corporis parte poneretur? [*]( 4 Gen. 9, 27. 14 ib. 10, 11. 19 (ib. 20, 12) 24 ib. 17,11) ) [*]( 4 iafeth (sic semper) SPAV tauernacculis S .8 eiectum t is//rahel\' £ 9 est om. S 11 asia S oriente S africa S meridiae S 12 parte S eoropa A Y perrexit S 14 exit P 15 nineuin S roboth S 16 roboth P 17 nineuin S 19 arguendum est occurentibus S 20 arram P filiam sarram S matrimonio S sumserit P 21 responsum quoque V respondendum deest in A quoque S 23 XXII. quid-iustiifcareturp. 73 l. 20 om. S W udaeis P uericundia A V )

73

Poscebat quidem, mi Saloni, tantarum profunditas quaestionum ordinata ac spatiosa disputatione nos propositis satisfacere et pro meritis reddere singulis uelut quandam inmorandi dignitatem; sed quid agimus? quibus festinato opus est ad tam multa properantibus, exhibenda prolatis a te rebus est nuda et circumcisa responsio. itaque ad hoc quod nunc requiris agnosce, quod nihil turpe in ipsa creatione conditi hominis uideri potest, quippe cum omni compage membrorum totumque hominem deus finxerit. deinde nec incongruum fuerit, ut generatio illa signum in parte membri genitalis acceperit, per quod generationis ipsius promebantur exordia. scilicet secundum interiorem intellegentiae sensum per hanc circumcisionem secretioris partis corporis illud praefiguratum est, quod secretior circumcisio, id est cordis, oporteret adhiberi.

Scribitur in Genesi: tentauit deus Abraham, quasi ignorabat dominus, an fidelis deo Abraham foret, nisi eum manifestandae rei probatione tentasset.

Non quia fidem eius deus ignoraret, tentauit Abraham ueri exploratione, sed idcirco tentatus est, ut tentatus iustificaretur.