Praeceptum Quando Iussi Sunt Omnes Episcopi Cellulanos Habere

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

Nulli dubium est, hominem, qui carnalis concupiscentiae inlecebras sacri amator instituti magistra uiuendi arte domuerit et praeceptorum falce caelestium erraticos palmites de conuersationis suae radice sustulerit uitali traditurus incendio fructuosa plantaria ad supernum fouere ualitura conpendium, unde annuas diuina iussa capiant pensiones, et eum sicut sinceritate innocentiae ita opinionis luce gratulari. nec bonorum facem meritorum maledicentis credendum est extingui posse conflatu, quoniam, etsi dente tangatur inuidi, splendor uitae umbram uenenatae oblocutionis excludit. auctorem repetunt tenebrae, quae ad inuoluendum iubar aptantur: nitorem siderum nox infusa non obruit: ad genium claritatis proficit cum obscuritate conflictus : lunaris globi ministerium die recedente plus rutilat et placet suo lumine, dum fugat alienum. sub externum ius non mittitur qui lucem facere ut auctor adsumit. sed quoniam noxiae mentes definitis se aestimant senioribus non teneri, putantes prophetarum praecepta dicentium os detrahentis eradicabitur cum aetate ueterescere et ualitudinem non habere per tempora, quasi nouellis tantum timor debeatur statutis et ad poenam reos lex annosa non teneat, cum temporum operator deus prophetae usus officio et antiqua iusserit et moderna disponat et unus [*]( 21 Pron. 20, 18 ) [*]( VII. 5 magistra] in grã T 7 connenionis Lx traditur T 9 adnuas B capiont LTVb pensiones et (s et in ras.) B 11 fac∗em L exingui L 12 qad BL, qfi T, quomodo b spendor B 11 oblucationis Bl actoran BT 16 in mixisterium T 17 recidente LTV 19 assumit T qu5 BL, quemodo V, qfi T moxie L\' 20 potantes BLV 23 s : tutil L 24 annosa lex B cum B, et cum LPTVb . 25 iussena Ll )

412
atque idem boni fabricator instituti circa homines quod praemisit in parentibus seruet in posteris. sed ad propositum reuertamur. exercentur quidem sanctae animae sermonibus aemulorum et ad gloriae augmenta deputant quicquid contra earum meritum accusator ingesserit, sicut doctor gentium clamat, homines oblocutionibus exerceri. ut solent arbores, quae ad terrae penetralia ualidis radicibus peruenerunt, despicere flabra uentorum et certamina procellarum stabilitate propria animante contemnere, sic illi repudiantes superstitiosi quae inpacta fuerit caligo figmenti per sudum radios bonae conuersationis ostendunt. nam dum quis illorum obiectis conscientia teste congreditur, ad triumphi spem interna aestimatione percurrit. nos tamen, quos pastoralis cura constringit, quibus tuendarum commissa est animarum diligentia, ne summorum quispiam minimorumque dispereat, maxime cum mali ipsius recens oculis offeratur exemplum, cum apostolicae sedis praesulem et omnium pene ecclesiarum gubernacula tractantem per proximi tumultus incendium inimicorum rabies tali ore momordisset et in. ruinam suam aliquorum furor sine iusta indignatione surrexerit: hanc ergo uolentes morborum desecare perniciem, ne in locum iniquae adsertionis nostrorum aliquis neglegentias aucupetur et similitudine ueritatis ad inpugnationem fultus occurrat, qui, ut aiunt, uiua hominum testimonia non formidant, dum, quod nefas dictu est, conuicti loco deputatur incautus et fecisse scelus creditur qui potuisse facere perhibetur (nemo dei oculos quam hominis iudicat plus timeri: errorem creditur fouere solitudo et profundam nequitiam incomitatus admittere, quasi caelo facinora penetralibus inclusa non pateant et uindicari malum nequeat, quod [*](6 II Oor. 12, 10 ) [*](1 promisit T 5. adcusator B 7 terra poenetralia B peruenerint T diapicere B 9 contempnera BLV 10 radius B 12 triumphis B 15 summorum] maiorum T 16 ipsius] impitu L \'19 ot] ut fort. 21 iniq. Msertionis (as ex ad eotr.) L 24 constricti T 27 craditur] cu dr T 29 neq;eat B, non queat LTVb. )
413
homo non respicit): credentes quod rem studii possint deputare necessitati et, dam homo homini custos est, alio maledicendi ordine pudicitiam ualeant adplicare formidini, nos quidem uel ex una parte carpendi occasiones incidimus, nos supernae memores disciplinae qualemcumque sacerdotalem dexteram uolentibus perire porrigimus et a ruinae praecipitio diabolicis actos stimulis retardamus, ut discant loquaces uel post decreta praesentia religiosum amare silentium. ■

Nullum ergo sacerdotum antiquis et modernis legibus obsequentem nullumque leuitarum sine bene probata uolumus in quocumque loci manere persona, uel quem substantiae exilitas non permiserit habere consortem, ipse concellaneus fiat alterius. publicum sit apud religiosos omne quod geritur: clandestina repudietur obscuritas: multos habeat actuum conscios qui deo debet innocentiam. uideant aemuli, quia qui testes adhibet uult probari: male deprehensa iudicetur conuersatio quae non optat agnosci. certe uel si mens sit recti conscia, uindicta dignus est qui alii existit causa periculi: dum enim suspicionibus patefacit accessum, fit fraterni origo discriminis, et qui peccandi fomenta tribuit ipse iugulum morti inpingit, ut ait diuinus et beatus praeco: noli detrahere, ne eradiceris, confessor Ambrosius: multi non dederunt errori locum, et dederunt suspicioni. suspicio ista est interitus suspicantis atque eam non caret peccato qui dederit. unde mansuro cum dei et redemptoris nostri ordinatione constituto sancimus, apostolicae sedis beati Petri uel [*]( 21 Prou. 20, 13 22 Ambrosius Offic. I 20, 87 ) [*]( 1 credentes Pb, credentis BLTV 2 necessitate L1 malidicendi BV 3 amplicare L, accomodare b 7 actos Pb, actus BLTV 9 sacerdotem b 11 uel] ut fort. ; nam vel p. 414, 3 dissimile est 18 geretur clandistina B 15 qui om. T 16 adbibit B 17 sit ex est L et V corr. m. 1 19 patefacit (facit I in ras.) T 20 gugnlum B morti scripsi, mortis libri 21 preoo BLV 23 sospitio L, snspicatio T 24 atque eam scripsi, at quam B, atq; b, et quam LTV 26 conatitao L sanccimus B )

414
praesulis eius papae auctoritate subnixi, quae, uitia desiderat radicitus amputari, ut nullus religiosorum de memoratis ordinibus aliter quam, praefati sumus audeat conuersari, uel quicumque praesumpserint cum amissione pudoris honorum damna sustineant. quoniam grande malum est dicatam deo personam salutaribus monitis non parere nullus secum extraneas habeat mulieres praeter personas canonibus designatas, ne agendo taliter, etiamsi uita sit innocens, damnum opinionis incurrat.