Petitorium quo Absolutus est Gerontius Puer Agapiti
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Deus arbiter uniuersitatis et conditor illa res humanas lance dispensat, ut et fideles praemium et poenam rebelles excipiant. lassis enim deuotorum obsequiis ualitudinem tribuit, dum muneris oblatione succurrit. perdit laboris memoriam mens terrenis obligata carceribus, quotiens illi uicissitudine subuenitur: in antiquum sudoris iuuenescit affectum qui necessitatem gratiae melle conmutat: sanctorum poenae, dum corona quaeritur, abiurantur. cui dubium est, quod nec ad caelum sine fiducia remunerationis adceditur? imitanda sunt mortalibus duce sapientia illa, quibus aeternus ordo conponitur: secuturus est actibus animus, unde sumpsit originem, dum deo deuote famulantes quod praestolamur offerimus. a superna enim conuersatione non discrepat qui talem obsequentibus [*]( U 1 psulei\' L auctoritate papae LIPb Bubnixi. L quae —amputari L in mg. add. 5 quo BL, qfi T, quomodo V 6 paraere L 8 dampnam LV ) [*]( VIII. 12 Agapiti Sirm., supra scripti LP\'TV, ssι̅ Bb (praecedit epistula ad Agapitum IIII 6) 14 fidelis B rebellis V1 15 accipiant Pb 18 iuueniscit B 28 animus actibus LTVb 24 deuotae B, deuo∗∗te L prestoiamur BLTV, postulamur P, postulatur b )