Libellus Adversus eos qui contra Synodum Scribere Praesumpserunt

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

His enim nos eloquii uepribus, dum gradimur per plana, retinetis, cum dicitis laesum principem, quare adtributum uisitatorem contra ecclesiasticas regulas prima uoluimus fronte discedere, ut nihil amplius liceret tunc uitiis, ne duresceret lolium, ne profana messis nulla disciplinae ante maturitatem succisa falce decumberet et putaretur licere quod iudices non uetabant. unde ex aperto constat, nulla uos extra praestantiam piissimi regis, quam frustra desideratis noxae copulari, exemplorum auctoritate fulciri. superest, ut et ipsum doceam in his excessibus, quod bono uniuersitatis contigit, non teneri, quia directum non occasionem litis nec fomentum iurgii, sed causam uoluit esse concordiae, praeuidens scilicet, quod nisi simplicem iussionum suarum tutela uallaret, cito in escam diseidii toxica uestra subriperent. scriptum est enim: uir simplex credit omni uerbo. idcirco mandati limitem fixit, quem nulla liceret transgressione uiolari. praefatum ad beati Petri basilicam, mox Romam perductus fuisset, mandauit occurrere, faciens de sacerdotis uoto regis imperium. quis enim non putaret pontificem sponte pariturum in ea parte, quam licere sibi princeps non credidit, etiam si uetaret? ibique papam ab eo salutatum suo ore iussit adfari, ut traderet coepiscopo mancipia nullis subdenda tormentis, seruanda profecto ad disceptationem synodalis examinis. o castitatem praecepti, quae dum facem praesentibus praefert temporibus, in umbram cogit antiqua, quae rapit lumen ueteribus inauspicato [*]( 14 Fron. 14, 15 ) [*]( 1 uos B uepraebtis B1V1 4 ut scripsi, et libri lieere tunc B, liceret hunc ALPRTV0 uiciis TV 5 maturitatem ante T 6 non licere m 7 oetebant B nonnulla L pmestantium B 8 deeideriia B 11 fomitem m 18 iusionum Å unlliaretB 14 suriparent A, subreperent P 17 mox at c; cf. Wiener Studien II p. 247 18 occnrre Ll imperiam B* 21 suoom. Rm M servando A M facem B «. I, facC in ras.) T, faciem Rm, fatiem Å praefert (ae corr.) - B, prefrat A, praefmet Rm, prtfert (fert in ras. corr.) T 25 antiqua AB, sutiquam LPSTVbm inauspicatam T )

314
splendore nouitatis! quis hoc lingua diues cuiquam merito pauperi uel opinionis fabricator adiunxit? quis taliter commenticiis laudibus locupletauit fama dominum actuum suorum ueritate mendicum? non derogo uobis de scriptoribus, quorum beneficio contigit ornata ad nos maiorum gesta perduci: sed dei beneficia non tacebo , quia princeps noster rebus superat decora sermonum. obnoxiam linguis gloriam non requirit: ad laudem suam incuriam credit esse quod iungitur. respicite quasi libra qua dispensatione uenerabilis causarum trutinator inspexerit, ut cum petitioni uestrae effectus artifex praestaretur, in omnibus tamen iura ecclesiastica custodiret. quae ad hanc aestimationem quamuis acutiora ceteris corda sufficiunt? uno tempore, una scriptione, sine aequitatis detrimento desideria uestra supplentur, et eadem carta ad ministerium religionis et uestrum destinatur ad gaudium. boni enim principis praeuidit inquisitio, seruilem adsertionem innocenti examine non probandam. in electione enim uenerandorum iudicum ipse accusantes extra ordinem reppulit, ipse ad spem retulit accusatum.

Videamus tamen, ista si facta sunt, si dei inimici etiam terreni domini non fuistis, dum Christum et regem parili temeritate despicitis et unus uobis ad utramque contumeliam ductus est criminum. destinatus antistes ab ipse conplendae [*](1 quia-adiunxit om. Sirm. diuia B quiquã S 2 panper Bm adianxi B commendatitiis Am, commendatu B 4 mendico B de scriptoribus] discriptoribus LV, discribtoribus B 5 gesta (e ex t? corr.) T 6 superat B 8. i. 7 decore B sermonem V1 non—dispensatione exh. B, om. ALPRTVbm et Sirm. > fi . requiret B 8 iagitur B 9 aenerabilh V, hd aenerabilis T, munerabilis ARm 10 inspexit P et Sirm. cο̃petitioni T 11 eclensiastica B ad L a t 12 adaestimationem R accusatiora B sufficiant B 15 destinator BV1 et fort, T ptaenidit principis B alias prouidit uel peruidit adn. Schottus in mg. 16 inquisitoo L\' 17 probandum T 18 secusantis T repalit T 92 diapicitia B atranqae T 23 8 T in res. antistu B complendat B )

315
iussionis confinio oris uestri spiris abripitur et ad incentiuam confusionis aptatur, qui paci militaturus aduenerat. inuisis beati apostoli liminibus ad usum furoris uestri iam nescius sui aduocatur, et illud quod ex omnibus orbis cardinibus deuotos adtrahit positum in uicinitate transitur ecclesiarum fundamentum: adiri non permittitur structura mediocris. tunc spem bonorum fructuum perdidit a radice separatus. dicatis forsitan, apostoli genio decerpi, si putatur caeli ciuis terrarum locis includi. tamen quamuis benedictio poscentibus ubique praestetur et exigat praesentiam martyris fides et deuotio supplicantis, negari non potest, diligentiae natali solo plus tribui et maiorem affectum loca impetrare, de quibus ad superna transitur. quam fidem allegationi curationum multitudo iam praestitit, et utimur post obsidionem diabolicam testibus iam sanatis. haec licet per redemptorem nostrum in toto orbe celebrentur, est tamen non modica monumenti illius per frequentiam conparata nobilitas , quia per eum qui hominem mutauit in angelum inlustrari potuit natura telluris. hanc uisitatori uestro inuidistis gratiam, aestimantes quia errorum uestrorum sectator esse desisteret, si reuerendae passionis penetralia contigisset. ecce non habetis in regia auctoritate subsidium : , ecce post caelestem commotionem iuste et et principalis, quam sperni fecistis, censura percellit.

Videamus si superest aliqua de regulari propositione de fensio. "uisitatores" inquiunt "et aliis episcopis ipse dedit, et iustum est, ut facti sui lege teneatur". non uos in hoc titulo [*]( 1 uestris piris LV1, uestri spiritus m intentiuam B, incentiuum c 2 abtator ABLV 3 luminibus L 5 adtrahet B eclesiarum B 6 adiri scripsi, adire Ubri funda non T fructuram R, staturam m indiocris R, martyrii uel simile latet. 7 fructum R a radioe (a rad in ras.) T se-patus (se ex si corr.) T 9 ubi B \'11 negari m, negare ABLPBTVb solo] nolo à 12 tribuisti L\' loca] lucit B 18 alligatiOni Š14 utitur Bm post om. B 16 munumenti L\' r frequentia B 17 comparato A 20 nostrorum T sectatores se LV1 deeisterent T 22 commotationem Bl 24 estsuper B )

316
falsitatis incesso, diu mendaciis adhaerentia uerba non arguo: dico tamen, latorem iuris definitionis suae, nisi uelit, terminis non includi, et nisi princeps fastidii summa moderetur, frustra ad illud quod dederit ius uocatur. lex probitatis et mentis est, quae hominem uiuentem sine lege castigat: proprie moribus inpendit qui necessitati non debet disciplinam. aliorum forte hominum causas deus uoluerit per homines terminare: sedis istius praesulem suo sine quaestione reseruauit arbitrio. uoluit beati Petri apostoli successores caelo tantum debere innocentiam et subtilissimi discussoris indagini inuiolatam exhibere conscientiam. nolite aestimare eas animas de inquisitoribus non habere formidinem, quae deus prae ceteris suo reseruauit examini. non habet apud illum reus de allegationis nitore subsidium, quando ipso factorum utitur teste quo iudice. dicas forsitan: omnium animarum talis erit in illa disceptatione condicio. replicabo uni dictum: tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et quaecumque solueris super terram, erunt soluta et in caelo, et rursus sanctorum uoce pontificum dignitatem sedis eius factam toto orbe uenerabilem, dum illi quicquid fidelium est ubique submittitur, dum totius corporis caput esse designatur, de qua mihi uidetur dictum per prophetam: si haec humiliatur, ad cuius fugietis auxilium, et ubi relinquetis gloriam uestram ?

Quid si inmunda mihi labia habenti et nullis succensi [*]( 16 Uatth. 16, 18 et 19 22 Ea. 10, 8 ) [*]( 1 mendatiis AR adaerentia B 3 fastigii PRbm 4 ad illud qtiod T irt ras. quod dedetit ius] de elericis quod deterius Bm, quod dederitius quod deterius A 5 propriae BV 6 qui] quis Rm a sedix (is in rus. corr.) T, sad sedis bv, sed B istius pracenlum T in ras. praesulom Pb, prassulis cm 10 subtilissimam Rm 13 alligationis A 14 qaod L 15 erat Tm disceptione A 16 et s. h. y. e, e. meam (sic) T 18 sol. B. t. e. 8. et i. oe. T 20 quidqaid B &1 sũmittitur AR capud B 22 profetam B V 28 fugetis L relinquites Bl 25 nulli B saccesi B, saccensa m carbonibus Bth )

317
carbonis, ut Eseiae concessum est, undis abluta ipsum ad possessionis suae tuenda priuilegia Petrum apostolum liceret euocare et quod agit precibus humana uoce loqueretur ? quem si audiretis, haec diceret: "fili hominum, usquequo graues corde? ut quid diligitis uanitatem et quaeritis mendacium ? scitote quoniam mirificauit dominus sanctum suum. quid stabilita Christi manibus cupitis fundamenta subruere ? quid canum possessionis genium illius, qui per culpas iuuenescit, ariete pulsatis, et diuulsione ecclesiastici gregis nouis me et post carnem passionibus subiugatis? inauditum sacrilegii genus est, quod mentitae religionis honore coloratis : dehonestat uenerandi reuerentiam nominis qui adiutorem se in his, quae in deum iactat conmissa, pollicetur. contumeliae genus est, quasi in solacio adesse sublimi, iuxta apostolum: tu quis es, qui iudices alienum seruum? quid auribus inperitis inluditis et grauiorem uindictae speciem facitis esse quam culpae? si odium debetis excessibus, uos mundate. cur liberius condemnatis scelera quam uitatis? sui inpugnator est qui fornicationis officiis urguet adulteria et per animarum stupra carnis accusat. scriptum nempe retinetis: maledicti omnes qui fornicantur abs te. foeda ergo a nitore domini sui obligatione dissoluitur qui statutis caelestibus minus mera fide dependit officia. possessionis nostrae [*](1 cf. Es. 6, 7 4 Ps. 4, 3 15 Rom. 14, 4 21 Pa. 72,27 1 • ) [*]( 1 eseiae B, eseiae V, isaie T, isaiae ALBT undi B, ut dis a B, ut his m ablatis m 2 tenda B 3 et om. ARm ait ARm praecibua B 4 hoc airm. filii ALT grauis BB 5 ut q. d. ua. et q. m. ecitote q. m. d. s. suum T 6 mendatium B 7 qui L stabilitate B 8 subuertere b quid — l. 12 coloratis om. m 9 iuueniscit BLV et] ut B diuisione Sirm. eclesiastici B, ecclesiastice T 10 nouissimq Å 12 reuerentiam (ti corr.) T 13 pollicetur L 14 solatio AL RV 15 quia ea] ea qui A indicis BV1 18 condempnatis AB uitatis b, uitetis ABLPBTVm 19 arguit B, urget T n 2Q atubra (b ex p corr.) B, stupca stupra fort. 21 fornicatur B faeda R, feda BLfTV 22 oblegatioae BLTV 23 fidei Rm possessiones V1 ur͂ae ARm )
318
uobis, ut uideo, claritas mouit inuidiam, quam simulata in malis possessoris indignatione transfertis, dum desudatis inpendiis. arcem, qua fuistis conspicui, crebris labefactatam ictibus, nisi obsisterem, proposuistis subruere et caelo stabilitam machinam, quanta sit, ostendere per ruinam. nolite praestolari de clade uestra uictoriam: nolite triumphum superando perdere meis laboribus meo sudore quaesitum. quicquid ad tropaeum ducit, obtinui: quicquid uos inlustres faceret, in sede congessi. uobis tribuit claritatem fax ista quam uiperino liquore putatis extingui. in perniciem propriam accenditur qui sic saeuit in gratiae suae germina, ut plantas abscidat: liberior iusto iracundia plus quam alios lacessit auctorem".

"Symmachi quos uocatis excessus, si sunt, illa qua et uos expectatione sustineo: nefas est peccantem patientiam iudicis non amare. quid nisi ultionem flagitat, qui dum reus et ipse sit, uindictae in altero moras accusat? haec illis a me uox debetur studiis, quia deum dixisse teneo, pronum esse hominem in malitia et omnem carnem amicam esse peccatis. nolo occasione personae innumeris datura dignitatem fiat in abiectione possessio, ne, dum homo incessitur, lex diuina frangatur. mihi credite, si sunt ista quae dicitis, respicio, quia et in illis, de quibus nihil tale dicebatur, quid fuisset inspexi. errat qui falli deo proximum credit: mihi uindictam, ego [*]( .18 cf. Gen. 6, 5. 8, 21 24 Rom. 12, 19. Hebr. 10, 80 ) [*](2 mali Am et Sirm. transfertur T 4 i∗ctibus (e eras.) B obruere Bb 6 praestulari B triumphum (alt. umpartim in ras.) B 7 quidquid bis B 8 tropheum ABLPBTV, triumphum m dicit obtinuit A 9 cong.essi LT, congessit A pax B 10 adcenditur B 11 in ABBm, ut LPTVb ut A Bm, aut BLPTVb 12 iracumdia A lasceesit A actorem T, aucrem B 14 simmachi T, simachi A uocatis (is in ras.) T excessos B qua om. AB 16 pacientiam BV 16 rens ex retis V m. 1 17 mores B 19 peccatis (coatis in ras. corr.) T 21 needum B incessetur B 23 de om. ALBTV nil 8 ABm qui A inpexi L 24 fallit B et ego Pb )

319
retribuam, dicit dominus. uos potius olim fili, de quibus spiritalis uentrem partus onerabat, ad abiuratam redite concordiam : pio uos sinu, sicut habuit hactenus, ecclesia mater accipiat. numquam est sera correctio: scit diu expectare inmodico labore quaesitos: nescit pro uilibus despicere magno pretio conparatos. multis gradibus recursus est ad salutem: praeter desperantem nullus excluditur: fructus ueniae proximus eat coronae. nolite Symmachum papam pressuris uestris iuuare : si reus est, mihi credite, cum cessauerit humanae inpugnationis ministerium, diuinum mox succedit arbitrium. nonne in splendidissimi cognitoris lance praedicto aut poena debetur aut praemium? syllogismos a me sermonum et schemata non quaeratis. antiquo adhuc utor reti post hominem et inrisam a sapientibus saeculi cumbulam non reliqui. illa me per mundi freta sustentat: ditat probatum in captione hominum rete, quod cernitis".

"Redite ergo, quia fuga uos nec dum essetis agrestes eripuit: currite ad ouile, ne luporum uos exponatis insidiis, ne per moram amittatis gratiam sponte uenientum, quia contemptam inuitationem gehenna subsequitur. ego si quid dulcedinis ut pater debui, si quid districtionis ut adtributus a deo magister inpleui, prouidete ne diutius qualemcumque crucis meae angulum rara Leuitarum corona circumdet, ne dolenda etiam extraneis in longum solitudo dominetur, ne labor uteri mei sterilitatis uice hostilem peperisset [*]( 1 filii ALRTV 2 adiuratam Rm, adinrata A 3 eclesia B 4 aera] secura R currectio A scit ex sicut? corr. L 5 quęlitis L, quesitis T dispicere AB 6 praetio B, precio LTV conparatus V1, conparatis L 7 disperantem B 8 est T 8. I. m. 2 simmacham AT praessuris BV 10 succendit Ll, succedet m splendissimi LV 12 sillogismos AT, syllogis∗∗mos L scemata BT 13 utor rete BV1, ut horret A, horret Rm; sermone add. T exp. corr. post hominem inchuit Schottus, om. c in rixam T 14 cymbulam m, cymbam coni. Schottus 15 captionem ARm 16 cernites B 19 uenientium Tm 21 dulcidinis B 22 magister a deo T 23 and gelum ARm leuuitarum B 24 dolenta V 26 sterelitatis B ptrat b.. )

320
familiam et numerosa proles per sinistros actus infecunditatem parientis ostendat. pauca sunt quae adserui, sed quanta ex his pendeant aestimate. uenite, fili, audite me: timorem domini docui uos. Romam respicite, quam ab idolorum seruitute sine auri , sine argenti pretio liberam sanguinis Christi fecit effusio, cui etiam meam seruuli sui mortem iussit inpendi, quae per multa tempora famosis cultum delubris exhibuit, quae diu uenerata est in imaginibus daemonum quem laborante censu indiderat manus magistra terrorem, quae suspexit potestatem numinum emptam pretio metallorum, cui sublimiores deos peperit exercitatior manus artificis et diuinitatem quam homo per fabricam contulit apud homines dei habuit forma maiorem. ecce iam Christo propitio ad nouas fornaces simulacra redierunt : ecce iam de obsoleta superstitione usus uester accipit quod laetetur, dum de ueteri tonante noua merito uascula praeparantur. quid hanc adnitimini interrumpere quietem? quid ludere uanis intentionibus felicitatem ? excusationem non habet furor iste, si creditis: non interest quibus itineribus ad mundi principem currat qui a sancta unitate desciscit: pingues hostias litat diabolo qui contristat ecclesiam. uanas ergo repudiate tendiculas: simplicem habet defensionem pacis affectus: nimis armatus est qui illa quae aduersarius concordise ministrat tela contemnit: sufficit contra omnia iacula iurgiorum fidei nuda oppositio. quid Eulali et [*]( 3 Ps. 33, 12 ) [*]( 1 familia* (m eras.) T numerosa∗ (m eras.) L prolis B sinistro B actos B, factus B infoeconditatem R, infundi- tatem L 2 parentis ALRTV 3 pendant AR filii ALBV me t. d. d. u, T 4 docebo A 5 precio ALTV liberam B 8. h, liberati A 8 imagaibus Lx quem] quae in Rm 9 indierat AR errorum Pb 10 emtam B, ep͂mtam Rm 11 sublimioris B 18 propicio LV 14 superfactione A 15 urt A, ar/// L accipiat B, aocepit m de om. L 16 praepa- ■ rantur] ppa A adnitemini B 17 ledere B 18 credis L 19 currat] tendat m a* T 20 diBciscit BLPV, dicescit T, discordat Am, deecordat B diabulo B 21 repudi∗ate (t eras.) L 23 contempnit ABLBV 24 eulalii ABTV, eu∗lalii (l eras.) L )
321
Bonifaci tempora, dum malorum solacium quaeritis, reuocatis in medium ? quid incrementis excessuum praesentatis uetusta contagia et per iniquam uoluntatem senectuti in operiendis delictis facitis nil licere ?alia tunc fuit causa discordiae, et nisi narrando cogerer sustinere transacta, ostenderem uobis nullum euenire solacium de conparatione factorum, quia illos, quos ad pontificale fastigium intentioni obsequens feruor euexerat, utrosque reppuli, hunc elegi, quia de illis teste exitu nemo mihi placuit : de istis contra regulas nitentem profugum feci, prouectum legitime mundo impugnante seruaui. scitis ista nec noua sunt, quia, dum ille truditur, iste firmatur, uester mihi militauit adsensus".

"Deinde cur in perniciem uestram laeditis sacerdotale concilium ? cur laceratis sententiam, in qua inspirante Christo oracula superna patuerunt ei inter deum atque homines interpres extitit lingua pontificum ? quid generalis ecclesiae dolorem facitis quamuis in principali tamen in una conmissum ? illa enim caeli curia uariarum dotibus aucta curulium et multo redemptoris nostri auro ostroque decorata nihil M illa decisione auctore se protulit, sed per humanae linguae ministerium diuino militauit imperio. intellexit non esse suum quicquid inpulsa constituit: nihil habet in illa sententia, nisi unde de sola deuotione gratuletur : peregrinum stilus sensit eloquium, inde sumens solam gloriam, quod infusa sibi et seruauit et coluit. quid his de exemplis- [*](1 bonifatf B, bonifatii ALRV, bonefacii T solattum ABLRTV, solatia m reuocantes B 4 nil] nulli R 5 errando congerer A 6 solatium ALRT co∗paratione (eõ ex con, pa ex pn corr.) L 7 fastidium L1TV2 intentione AV1 8 repuH f de]. ex Rm 9 regulam A 10 legitimae BV1 scites B1 11 nouas A 18 pernitiem AR leditia B 14 lacerates B1 15 potuerant A 16 interpraes B < quid] qai de B 17 in ante ana om. Schottus 18 cnria] concilium episcoporum A 8. I. add: caralium Rm, curalium A 19 pulpuraauro hostroque A 20 deeisione scripsi, diciaione B, discissione LPTVb, disoeesione ARm 22 quidquid B 23 de sola] solata Rm, sola (de inolusit) Schotius 25 prius et om. P et Sirm. de B 8. L\'\' ) [*]( VI. ) [*]( 21 )

322
euangelicis praeparastis calumniam? sicut de uobis scriptum est: errauerunt ebrietate, nescierunt uidentem, ignoranerunt iudicium. nam dam profanis memoratos uerbis caeditis, et inscitiam proditis et liuorem. isti ergo resurrectionem corporis quam praedicant non credentes haereticis se miscuere contagiis ? isti quod abiurant linguis corde sectantur ? ergo quia dixerunt, eum timendum esse, qui potest corpus occidere et animam mittere in gehennam, ideo a fide aliena texuerunt? ecce profundam inperitiam! en beatum Lucam,. cuius potestis adsertione conuinci, qui clamat: timete eum, qui postquam occiderit corpus, habet potestatem animam mittere in gehennam. quid hic locus erroris, ubi congruentia pari ductu exempli et historiae uerba concurrunt nec diuersum est ab intellectu catholico et lectionibus quod profertur? numquam bene nodus in scirpo quaeritur: non inuoluunt nebulae praedicantes lucis auctorem. resurrectionem ergo carnis non credunt, quia posse corpus confitentur occidi, quia peccatricem animam gehenna mancipari? densis cor uestrum uepribus suffocatur et interna uitia aliis certat adscribere. Iohannis etiam apostoli iactatis scripta uiolari, quia ei uerbis eius dictum est: si dicamus quod [*]( 2 Ea. 28, 7 7 of. Math. 10, 28 10 Luc. 12, 5 21 I Ioh. 1, 8. ) [*]( 1 praepastis V calumnia B 2 ebrietatem B 8 dam om. Rm. 4 cedetis B, ceditis LTVm, creditis Ac inscitiam (insei in ras. corr.) T, insci∗∗ntia (en eras.) L, insaniam R prodites et liborem B 5 praedicaui B hereticu ABLBTV 6 M om. m quod] quidquod A, quicquid Rm : adiurant A corpoa om. Rm a B 8. I. 9 texuerunt] resurrexerant A en] haec B 10 luci (I ei ft corr.) L, lucan V timere B 11 potestatis Å 12 quid B, quia ALBTVb 18 exempli] euan- gelii fort. 15 quod om. B scirpo (iunco 8. I. m. 2) A 16 inuolount nebule B; inuolait nebula ALRTVbm praedicantee B, praedicate LTV, praedicatae ARbm auctorem B, auctores ALRTVbm 17 qui B pouet A 18 gehennam AR, gehennae Pb ancipari V 20 iho A iactates B1F1 21 eius om. R quod] quia ARm )
323
peccatum non habemus, mendaces sumus, et ueritas in nobis non est. de codicum diuersitate nil conqueror. ideo ergo corrupta sunt apostoli monita, quia non iunxerunt : nos ipsos decipimus, et quia iunxerunt: mendaces sumus, non solum diuinae, sed etiam humanae rationis ignari? qui ueritatem non habet, mendax recte censetur, nec alia re nisi falsitate plenus est qui integritate uacuus innotescit. sed haec in nobis non curanda sunt: linguae oratione sed\' gemituum, nec magis sunt uobis exhibenda uerba quam lacrimae, quia liquido nocens est qui insontibus aut meritum culpabilis aut nomen opponit".

"Reliqua obiectionum uestrarum capita non reuoluam: praestat silentio damnanda sepeliri. \' nobilitatem dat facinoribus qui uentilationem ipsorum multiplici ad aures posteras relatione transmittit. beati Pauli est sequenda sententia, qui monet per discipulum cunctos et clamat: inanes quaestiones euita. multa enim sunt in propositionibus uestris, quae ita faeculentis ulnis peccandi amor amplectitur, ut fiant indigna memoratu: plura leuitas dehonestat, dum subductis euiscerantur uerba uestra ponderibus et de religionis causis elocutio uentosa conponitur, auris congruam sortita grauitatem, quae in palearum abundantia nihil est horreis inlatura de tritico, dum infecundam frugibus culmorum [*](16 II Tim. 2, 23 ) [*](. 1 mendaces sumus] nos ipsos seducimus ARm 2 codioum] qua dicti Rm nihil ABm conquaeror B, queror ALBTV 3 sant] eet Å 4 nos ipsos decipimus] nos ipsos sedueimus A, mendaces sumus m . non iunxerunt ARm . mendaoes sumus] nos ipsos decipimus m sumus sunt fort. 6 mendax] timendus B.m « 8 gemitum B 9 quam] que B 10 qui aliquando L autapponit T in ras. culpabiles B 11 opponet B 13 reliq. B 13 dampnandi R sepelire B, sepiliri T 15 religione B 17 snnt enim T 18 feculentis BLBT, faculentis A 19 phra B1 20 nostra\'T ,religiosis L1T 21 conponetur B congruem A, congruenter Rm 22 habundantia RT ∗orrehis ex horrebis R 23 infbecundam Bm • parturet B ) [*]( 21* )

324
parturit ubertatem et spem de herbae luxuria mentitur agricolis. de quibus nihil lucri uentilabra reperiunt, ea sunt igni debita incendioque peritura: de his scriptum est: dormierunt nitri somnium suum, et nihil inuenerunt. nihil est, carissimi, pace dulcius, si tamen saporem eius non plenum amaritudine pectus excludat. breuiorem quidem admonitionem debueram, quam prolixam non parua uestri consideratio et diu in uobis iurgiis exercitata frons protulit usus est multa peccantium stricta adlocutione non corrigi, et effusionem plurimi quam, in delictis habuerunt, in monitoris sermonibus hanc requirunt. me satis est et diligentiae uestrae et iussis caelestibus obsecutum. in his, quae secutura sunt, locum sermonibus non relinquam, quia haec refero, mundi caput Romam per uestras intentiones esse prostratam et nutricem pontificii cathedram quasi ultimum uidere sedile despectam".

. Cuius uocem beatus Paulus excepit et illa qua semper usus est eloquii intonuit libertate, apostolorum principem lenitatis incessens, quod fluxis et profligatis mentibus parentis adhuc seruaret. affectum nec in profundum ductis ulceribus ferro medicante succurreret, rescindenda docens laminis secreta morborum et manifestae desperationi salutiferum esse uulnus adhibendum, ne, dum manus medici per impietatem a sectione carnis corruptae suspenditur, de abstinentia teli inuitetur exitium, quia, dum parcit aegris dextera, curandos interficit, [*](3 Ps. 75, 6 ) [*]( 1 luxuriam AR agrieulis B 2 uentelubra B1 repperiunt BLBV ea sant addidi, om. libri 8 uiri om. Bm 4 Bomnam ART km̃ι T 6 ammonitionem BT 8 diu in] diuini Rm exicitata ABm 9 peccantum T 10 delicitis A 12 secuta Rm 13 romam caput T capad B 14 pontificem T, pontificis Rm, pontificiis A 15 dispectam B 16 exceepit R qua∗ B 17 ẽ∗ T 18 incesritis Rm prolgatia B 19 apo] ne Bm 80 rescondenda B lamminis LTV morborum et maaifeeto Tin ru. 31 manifeate BRTm disperationi B, desperationis T 22 ∗∗pietatem (im cras. m. 2 ?) V, pietatem Sirm., nimiam pietatem fort. affectione A 23 innidetur L 24 aeg∗ris (e erus.) L dexteri R interfecit B )

325
nec grandis est differentia, utrum letum inferas an admittas. mortem languentibus qui cum possit non excludit inflixit. his ergo aduersus eos oris ianuam patefecit alloquiis:

"Omnis qui iudicas, in quo alium iudicas, te ipsum condemnas: eadem enim agis qui iudicas. scimus autem quia iudicium dei est secundum ueritatem in eos, qui talia agunt, et iterum: beatus qui non iudicat, inquo probat se ipsum. quae malum ratio est, ut praedicet non furandum qui furatur et prodigam uerecundiae frontem nube uestiat inpugnationis alienae? nemo recte monitoris personam suscipit, nisi qui actibus suis errata condemnat et amorem innocentiae conuersatione demonstrat. nam adiacet etiam publicanis amica moribus uitia damnare sermone et sceleratioribus linguae officiis punire quod diligunt, quasi non quoddam genus sit maiorum excessuum, dare rei affectum labiis, quam mente despicias, et ingenii uirus conloquii melle uestire. haec sic ago, quasi si uobis esset pudor pudicitia uenustas affectu(s aut cu)i liceret accusare doctorem et aduersus electum oris liuidi morsus aptare, cum ante futuri praescius per epistulam ad uos datam plena uoce monuissem: quis accusabit aduersus electos dei ? deus qui iustificat: quis est qui condemnet? et iterum: o homo, qui iudicas eos qui talia agunt et facis illa, putas quoniam effugies iudicium dei ? an diuitias [*](4 Eom. 2, r 7 Rom. 14, 22 21 Rom. 8, 33 22 Rom. 2. 3 ) [*](_1 letum LV, loctum R, lotum A 3 adiaquiis A, aliquis Rm 5 condempnas R qui B, quae ALRTV 6 autem om, Rm. 7 eis 9 8 malum ratio! ratio non R t prodigiam A 10 nubae A 11 recte B 12 condempnat AR 13 poblicanus AR dampnare B 14 sermone (ne ex nia ? corr.) L, Mtmo B see- leratoribus L 18 quoddam T in ras. 16 dispfcias B 17 Si om. Rm 18 uennatus R affectus aut cui scripsi, affectui AB LTV, affectu R et om. T 19 auduersus T in ras. libidi B aMare B futura Bm 20 preeciuB LTV pleni T 21 accussuit B eteetua Lx 22 condempnet ALR, condemnit B* 28 iudicasetis (eos om.) A et om. B putea T )

326
bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ? accusatis malitiam repleti iniquitate fornicatione anaritia nequitia inuidia homicidiis condemnatione dolo malignitate, superbi elati inuentores malorum, parenti non oboedientes, insipientes incompositi sine adfectione sine misericordia. docetis fornicantibus neminem esse miscendum, adulteri Laurenti aut sequaces aut praeuii, per quos ille aut exseruit quae habebat toxica aut quae effundens monstrauit accepit. post illam inlecebrosae communionis maculam et pestem toto orbe exsecrabilem sacerdotes dei quasi obsoleta corporatos communione culpatis: reos putatis esse qui subiere consortium nullo teste conuicti, et sectamini hominem toto ecclesiasticae inscriptionis non dicam stilo sed ense perfossum. quod licet non licet et quod non licet licet. quemadmodum Iamnes et Mambres restiterunt ueritati, sic et uos mente reprobi, circa fidem proditores, proterui inflati, amantes uoluptatem magis quam deum, habentes speciem quidem pietatis, uirtutem autem ipsius abnegantes. s o uim doloris interni ! qui\' nequit expedire quod concepit, qui profundis ingestum uisceribus loquendi affectum, quem imperauit, inrumpit. nihil uobis ultra plus eloquar: quod de oratione remanet lamenta subplebunt".

Post haec si inter manus medicorum curatione aegrescitis [*]( 2 Rom. 1, 29 15 II Tim. 3, 8 et 4; ef. Gen. 7, 11 , ) [*]( 1 contempnis ABLBV 2 accusates B malidam LV firnicatione] inmunditia add. ARm 8 condempnatione AL, contempastione B 5 parentibus Bbm 6 imcompositos B 7 laureotii ALRTV 8 ***sequaces T exercuit ARTm 9 autq; A, atque B, aut m accipit B, quae accepit m 10 exsecrabilem AB 11 sacerdotis B obsoleta (eta in ras.) T, obsolita ABL JPBVb corporatoe T in ras., conporatos B, comparatos ALR Vbm 13 eclesiasticae inacribtionis B 14 ense* B 15 iamnis B\'LBTV membris B, mambris RTV, manbris A, mabris L 17 proterbi B* 19 petAtis T 00 nequid B 22 imperaai AB, imperat ui m ultra uobis B 24 aegrescites B, egrestitie AB. )

327
nec aliqua a coepto salutis consideratio uos reducit, saltem orbis parentem urbem uestram respicite : ipsa uos post defensores suos apostolos maerens adgreditur, ipsa conpellat et, I ei quid est pietatis in reliquum, orditur impetratura sermonem :

"Me, quam dei summi templa repudiate fanorum cultibus et nouae lucis nitore gaudentem fecerunt, ecce conspicuam, quam post sacella sordentia et multo pecudum tabo polluta ab hostiarum cruore dominici et apostolici sanguinis effusio purgauit, quam reducta post longum sanitas febrium fecit delubra contemnere, quam a uictimis liberauit oblatio, quae pacem Christi per idolorum inimicitias adquisiui, cui I non fuerunt pene numerosiora dona quam numina, quam religio sua reddebat uaria deuotione mendieam, quam egestas oppresserat frequentia a diis suis beneficia postulantem, quae Curios Torquatos Camillos, quos ecclesia non regenerauit, et reliquos misi plurimae prolis infecunda mater ad tartarum, dum exhaustis emarcui male feta uisceribus, quia Fabios seruata patria non redemit, Deciis multo sudore gloria parta nil praestitit. profligata est operum sine fide innocentia: criminosis iunctus est aequi obseruantissimus, quia Christum ignorauit, Scipio. per totam uellem stilum ducere, ei orbatae pectus pateretur, infantiam. sed quisquis lamentationis trans acta relegit, lacrimarum tempora uidetur optare. nemo creditur d [*](1 a om. ALRTV saltim B 3 merens ABLRTV 4 quid est] quidem A 6 gaudentem APb, gaadente BLRTVw ecce scripsi, esse libri conspicuum V1 7 quam postquam B 8 effusio P* et Sirm., effusione ABLP1RTVbm 9 fecit om. Rm 10 contempnere ABLRV quem L 11 per] post m adqaisiuit B 12 innamerosiora T* r. sua] religiosaa Sirm. 13 oppraesserat B 14 dis BL V 15 curius B, carios familia Å torquatue B, torquatua A camelloa B 16 infoecunda Rb thartarum B, tartharum A 17 faeta LB V fabius B 18 decus Lm nihil A 19 profugata ARm criminosi V 20 iuct*us (att. n ex a corr.) B 21 uellim B acte si] non ARm 22 pectus] sustinere add. ARm trans B 23 ne*legit (g eras.) L * obtare A )

328
adisse quorum relatione non laeditur: qui siccam faciem de filiorum funeribus referens seruat certo teste crudelitatis arguitur. illa posteritas plus maeroris adtulit perdita, quam iucunditatis adquisita. relegamus tamen quibus mutata sint ista successibus, ecce iam in illo sacrario libertatis nihil seruile de idolorum cultibus inuenitur; ecce honorum corona, orbis genius, flos Romanus, quae diu uenerata est, plena sanctitate calcat altaria : ecce iam curia mea ad caelum uocatur laudatur accipitur, nec possum dicere, perdidisse me sobolem post gratiam baptismi quam uel repentina mors abstulit. multos trabearum uel curulium possessores supremus regnator sine dispendio cultus aut dignitatis amplectitur pene iam terreni munificentia triumphi diuinum mercatur affectum, et hoc ad Christi gratiam proficit, quod mundo studetis me uenerabiles. mentior, nisi egena agmina consulatus uestri in subsidio miseriarum praestolantur aduentum, etenim purpura uestra, qua anni uocabulum nobilitatis, subripientem miseris uestimentorum largitate pellit algorem, prope iam iterum necessitatibus ferunt auxilium decora fastorum, et ueteri infidelitate deposita ia tali praeparatione census dispendia efficiuntur lucra animarum, ecce nunc ad gestatoriam sellam apostolicae confessionis uda mittunt limina candidatos, et uberibus gaudio exactore fletibus conlata dei beneficio dona geminantur". [*]( 1 odisse BV, non odisse ALRTV nisi quod in V fi postea in mg. add, m. 1 loditar BL 2 argaetur B 3 meroria ASL* RTV1 memoria L1 taquam Lx 4 iocunditatis ART, ioconditatis L1 5 istas B seruire AR 7 geniis R 9 perdedisse B 10 subolem 4 quem Å uel] et BLm 11 sapraemus B 12 m T in ras. caltiq; A dignitates B1 14 profecit B mundis A 15 mentito A aegena B consulatur R, consolatur A 16 prestolatar T 17 qua. T, qdo ABm nobllitatis (is in ra̧s.) B subrepentem exspectes miseriis Lx 18 algorum V1 19 fuerunt ARm 28 uda*mittunt T, ut amittwt B, gel amittunt Am, vel ãmittunt R 28 exactore* (m ? eras.) B collata M in ras. di T in vas. )
329

"Quis tempore, quo pretiosis siccamus ubera partubus, quo prolem nostram aeterna genetrix rursus paritura nunc suscipit, cuius post primam natiuitatem grandaeuis fetibus aluus impletur, quae mihi prolem regenerando dulcem facit esse quam peperi, quae ad M uenientes senium facit exuere et ad uitae principia redire confractos, quis hanc felicitatem, rogo, interpellatione commutat?. quis per discordiam uiperina mente consitam aurei mihi saeculi iubet perire beneficia? quis in renouatione mea occasum clandestinus inspirat et per blandae frontis speciem inimicitiis uires adquirit? generosam in tali negotio prosapiem non agnosco. si qui sunt tamen summorum; quos uilibus tempestatis huius procella sociauit, aliis auctoribus facinorum participatione maculantur. splendor sanguinis, etsi communionem criminum incurrit, nescit tamen ducem se praebere peccantibus. habeat forsitan reatum de neglecta cautione, non habet dignum supplicium de scelerum principatu. sub quadam uerecundia iungitur delinquentibus qui ad adulta iurgia conuocatur: non meretur desperationem perditi, in quo facilis tantum credulitas inprobatur. uos potius uideo, triuiorum germina, uos agnosco, in quibus naturae uilitas conuenientes sibi mores peperit, quos degenerasse claritas fuerat, qui per mentitae titulum religionis gaudetis inpunitate uitiorum, quorum labia numquam aut honorum sapor tetigit aut quietis, qui fas omne origini parendo uiolatis, quos de latebris et specubus productos praesens causa monstrauit. quis ante [*]( 1 pneciosis BLTV siecamas om. Bm partibus BT, partibus Rm 2 genitriz ATV 3 grandeuis ABLRTV fletibus Lm alius B imple*tur (aV eras.) B 5 uenientes facit T nita A 6 interpellationem AB 7 committat Am..... 8 consitam scripsi, conpoaitam libri 9 clandutinus B, clamdestinas t BT, clandeetinam A per b.] pro bandae B 10 frondit V adquiret B 19 actoribus T, auribus B 14 commanem B 15 habeat B, habet ALBTVb forsitan* T 16 subplicium A 18 disperationem B 19 crudelitas Tm et Sirm. tribioram B 90 edilitas A 28 bonorum b 24 omnem AB 25 specibni B productns B caasam BV* )

330
concinnationem, mali huius, qui essetis, agnouit ? diu feuistis secreta, quibus nos nox generationis abdiderat. redite potius ad amicam caecitatem: nobis serenam et diurnam lucem relinquite: concordiam ecclesiae aut absentia aut correctione praestate. si tamen uultis uos numerari inter splendidas prosapies, actuum emendatione cognoscam". [*]( 3 dininam Pb 4 eclesiae B aut a.] ut absentia B correctionem A 5 prare T uultis (ul in ras.) V 6 actem Rm, act∗ũ L cognoscam] finit add. B )
331