Eucharisticum de Vita Sua

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

Oraculum est scientissimi doctoris gentium quod pariat infirmitas nostra potentiam et quod terrena in contritione anima conualescat, cum uirtus, quae de substantia carnis fluxerit, [*]( 20 11 Cor. 12, 9 ) [*]( 1 exhistendo B totum B dni T 8 acfeotione L B colliget B 4 depones B 6 adstutia L, astudia B 10 reperent T 11 silnae (ae corr.) B admonet T 15 p̃ripiat uda L1 16 explica B Explicit uita beati (beatissimi T) antoni (antonii LTV) feliciter BLTY ) [*](V. Eucharisticum de uita sua ad Paulini Burdegalensis exemplum inscr. Sirm., inscriptionem om. BLTV, Idem ad eundem (praecedit Epist. VIIII14 Ennodius Hilpidiari inscripta) b 20 eft T 8.1. 21 in om. Sirm. 22 conualiscat B cum] cur B )

394
currat ad spiritum et dum labefactatio nostra caelestem hominem et in diuina locandum arce conponit ad frugem spiritus. sic, quando sine cultura aut messe sunt corpora, dulce est, et cum adcesserit propter augmenta diminutio: ad diuitem dei gratiam peruenitur ieiuna et sterili paupertate membrorum. ergo tibi post deum debetur, inbecillitas nostra, quod de rerum sublimium affectione surreximus. uotiua febris meae necessitas et exustio amplectenda medullarum dederunt mihi et timere deum de abitione sospitatis et in ipso gaudere de reditu. laetatur nunc in auctore nostro mentis sanitas procurata. languoribus. ubi est superbia diuturnae salutis quaesita ludibrio? ubi supercilium, per quod diuinum munus credebas esse rem propriam ? repente deseruit te constantia roboris tui, et aegritudinis subiecta ponderibus elisa ceruice iacuisti: postquam fugit prosperitas tua, seram meditata paenitentiam, quod ualueras, dei nostri fuisse cognoscis. gratias tibi, caeli moderator et conditor, qui dispensatione subtili et occultis miserendi itineribus uias nostras et de adflictione conponis et ad uirtutem perfectam pia laceratione nos reparas. ad medicinam tuam uenire nisi suffragio uulneris non ualemus, cum duritiam cordis adsuescimus te percutiente mollire et suggestionem terrenae uilitatis nobili et dulcissima molestiarum nostrarum passione conprimere.

Ecce ego ille, qui in longum ducta mihi alacritate plaudebam, qua dum perpeti fruerer, quasi nulla intermissione solueretur, quaerebam qualiter peccati stipendium mors ueniret. nam eleuatus insanis successibus poetarum me [*]( 1 ad] sed B 2 conponat B sic scripsi, die B, si LPTVb 3 daloe Set V, dulcê et (t ex c corr.) L, dulce esset T, dulcem esse B, daloesset P, dnlcessit b 5 paaperetate B 6 post deum debitur B, debetur post deum LTV 7 uotiba febriua B 8 anplectenda B 9 ambitione Pb, habitatione B suspitatis B laetatnr] l agi s/////mar B 10 langoribus T 11 diuturna b, diainae Sirm. 12 diuinum] omnium Sirm. 15 penitentiam B LTV nolueras L, praeualueraa Schottus in mg. et Sirm. 16 cognosocens B 17 dispensatione (pr. i in ras.) B suptili B iteneribus B 19 nos ex fi corr. B 20 ualimus B adsaiscimus ceperelcutiente B 21 uillitatis B )

395
gregi ignarus uenerandae professionis indideram: delectabant carmina quadratis. fabricata particulis et ordinata pedum uarietate solidata: angelorum choris me fluxum aut tenerum poema miscebat, et si euenisset, ut essem clarorum uersuum seruata lege formator, sub pedibus meis subiectum quicquid caeli tegitur axe cernebam. ineptum diu uolutauit uita mortalis et certa miseriarum caecitas de falsa dicendi felicitate perextulit. quotiens adclamantium flatibus propter religionem uertex nudatus intumuit et mendacibus labiorum lusus inlecebris credidit amorem sui habentium pectoribus imperari? tu autem, qui in caelis habitas, inridebas me: tu quem non deliniunt uerba sed puritas: tu apud quem saepe muti loquimur et clamantes tacemus. sic dum me concinnationis superfluae in rhetoricis et poeticis campis lepos agitaret, a uera sapientia mentitam secutus abscesseram, nihil aliud cupiens nisi auris uanae laudationis adsurgere. erat orandi fastidium, dum perorandi tenebar cupiditate, mercari. infelix ego homo! quis me repararet de corpore mortis huius? gratia dei, medicabilis morbi concessa ministerio. nam ecce repente ad sedem animae formidantis dolor ingressus et secrete cordis hostili pauit incendio: tunc quicquid homo est iugi consenescebat ardore et per aditus naturales coctio se interna reserabat. nam dum e latebris suis pelleretur adrogantia, quamuis adhuc aliqua de superstitioso, tamen iam de superstite nihil [*]( 11 cf. Ps. 2, 4 18 cf. Bom. 7, 24 ) [*]( 1 nenerande B inaddideram (alt. i corr.) B 2 perticnlis V* 3 soldata B 4 poaema B 6 mortales B 8 flagitibus B, plansibus coni. Schottus 9 nertix B mendatibus B inlusus fort. 10 credit B abentium B inperari B 12 deliniunt P, dilininnt BLTV tua B 14 retoricis a B poaeticis B, potieis L lepns Bb 16 nenae Bb landationes B (e corr. uidetur) b adsurgere B, occupari LPTYb, aucnpari Sirm. idmgue Schottus coni. erat] et B porandi (an in ras.) L 17 cnpiditate-p. 396, 25 redneit om. B fol. 192r uacuo relicto mercari] inani uel saeonlari fort., an landem mercari 9 21 est T 8. l. m. 2 22 naturalis LPTV reserebat T1 23 nam] non L et quamuis T )
396
habebam. hoc solum remanserat de conscientia uiuentis, quod a te, deus meus, sanari me posse confidebam, quem ad commotionem errore produxeram. nec tamen uastatrix illa et magistra pestis latebat uiscerum inmissa conclauibus, nec contenta uelamine totum me luridi coloris nube uestierat, ut quicquid in ceteris passionibus medicorum quaeritur digitis hoc propositum pro correptione sui uulgus uideret. urebat amantes mei longa calamitas, urebat inimicos: alios desperatio obitus mei, alios angebat instantia: concors erat ciuitatis in studii diuisione sententia.

Interea me edax ignis interno uastabat officio et continuis curantium nutribatur studiis. nam quasi morbos aleret, ita quicquid contra ipsos prouidebatur accessit. tunc illa saecularis pompae philosophia Hippocratis et Galeni contrita subsidiis, ad adiutorium fidele se transtulit, aliquando sentiens mundi blandimenta uanescere et humanis hominem praesidiis non iuuari iam duorum ferme mensium curriculis cladis huius me sibi pressura submiserat: iam remedii uice transitum praestolabar et nihil suaue de usura. lucis istius recolens abrumpere moras etsi cum peccati iturus fasce cupiebam. expendite legentes quae hic flagella, quae tormenta me manserint, ut suppliciorum praesentium metu gehennae poenas expeterem et ut ad illa immortalis camini et dirum anhelantis piacula festinarem. sed non defuit mihi dominus, qui mortificat et uiuificat, deducit ad inferos et reducit, maiestate sua, ille cuius est promissio: adhuc uerba in ore tuo, et ecce adsum, dicit dominus. nam cum unus se ex his, qui adsidebant mihi et per [*]( 25 1 Reg. 2, 6 27 Esai. 50, 6. 68, 9 ) [*]( 1 habeam T* 2 sanari (ari corr.) L commonitionem T 3 perduxeram Pb; errores perdnxerant coni. Schottus 4 cumclauibus Tl 7 correctione T 8 amantis libri, em. Sirm. inimieuB libri, em. Sirm. alius — aliud libri, em. Sirm. 12 nutriebatnr Pb 14 yppocratis LPTV galieni LPTV nntrita fort. 17 mensam LV, mensuum fort, 21 manserint pro manderint dixisse uidetur, cf. Wiener Studien II p. 846 22 maetu V 28 cãrmini T 26 or L dicet B 27 ex Om. B adsedebant B )

397
singulos dies ditabant inaequalitatem meam dispendio facultatum, lassatum se fuisse testaretur nec aliquid remansisse quod fieret, ilico mihi spem uitae detulit desperatio curatoris. nam illic promptiora sunt caelestis bona iuuaminis, ubi se subtraxerint obsequia infausta languentibus. continuo me ad beati Victoris martyris praesidia saepe experta transuexi et opem fortissimi precatus deo per ipsum cum lacrimis alleganda commisi: satis esse ad promerendam clementiam eius, si semper ante oculos suos statuat, unde nos sumpserit, nec facile ad sublimitatem mandatorum illius cum uelocitate extremam migrare posse materiam. quamuis per secundam pii naturam baptismatis ablutum sit quicquid de limo parente sorduimus, tamen quia, dum inimicus salutis nostrae inclusum blandimentis fucat interitum, dulci uitia sapore condiuit et; dum pruritu annum, dum gustandi oblectatione producimur, mors per fenestras ingreditur, quo fugiendum est ab ira ipsius, nisi ad misericordiam eius, qui reducem filium et concessae prodigum portionis, quem postquam cum porcis per obscenum siliquarum cibum addixit inmunda communio, ad stolam candidam, ad anulum pretiosum, ad diuitias illas paternae possessionis, quasi semper seruasset iussa, reuocauit? precatus sum per electum eius, ut debita mihi plura dimitteret, ut plus diligentiae absolutus exhiberem. et hoc cum promissionis suae chirographo et casta sponsione conueniens poposci, ut daret etiam per praecepta sua amabili deuotione me currere, quia, cum sit illius quod uocamur, illius quod uocati [*]( 16 of. Hier. 9, 21 ) [*]( 3 ferit B illico B disperatio B 4 promptiora. B, pptiora L iubabinis B 5 infaucta L1 langentibus T 6 martiris B 7 praecatus B aleganda B, adlleganda T 9 suos B a. L, tuos L1 10 extrimam B 12 babtismatis B\' 14 fugat B1 15 pTOritu B, puritu (pr. u corr.) L gustadi B obleotione L 16 fugendum B 19 siquoliquaril L cibue B communi B 20 anullum praetiosum B diuitia B 21 seruasse B praecatua B 22 elictam B demitteret B 23 exhibere B 24 cyrographo L (p ex f corr.) PTV, chyrografo B )
398
adquiescimus, a nobis tamquam sint orta munerantur, et uelle recta et perficere ipse (dam) suggerit, tamen ceu pro nostra obnoxius deuotione dat praemium. promisi etiam, si clarioris studii me per gratiam suam donaret affectu, de manu linguae meae confessio ista procederet, de muneribus ipsius ingenioli mei eidem adipem litarem, ut numquam stili cura de saecularium rerum uentosa executione lassaretur, reliquas etiam quibus suggillabar foeditates abnuerem, si tamen ipse, quod loqui inspirauit, uelle me faciat supplicaui ut adesset in me beneficiis suis nec auerteret se ab eo, quem genuini praesidii tutela destitutum fouisset misericorditer et illis, qui parentum laetabantur defensione, praetulisset: et ut haec tribuerentur non uicem innocentiae meae reddidit, sed quantum gratiae eius deberet felix et eruditus peccator, ostendit. nam si recti custodiam, pietatem secutus, non linqueret et nos terreret ut arbiter et non ut pater foueret, nusquam uia salutis, nusquam euadendi aditus pateret.

Deus meus, redemptio mea, quae mihi occurrunt de his quae fecisti mecum, quae de illis quae gessi aduersum me? quae si conferantur, nullum tempus ant ope tua ant delicto meo sit uacuum. libet ex innumeris in me conlationibus tuis unam libare et praetereundo populos largitionum tuarum singularem summotenus adtingere. tempore quo Italiam optatissimus Theoderici regis resuscitauit ingressus, cum omnia ab inimicis eius inexplicabili clade uastarentur et quod superesset gladiis fames necaret, cum excelsa montium [*]( 1 tamquam om. B horta B 2 dum addidi, otn. libri sugerit B 8 denotionis B premium V, studium Pb 4 affectui b, affectum LTV de] quod (uel ut) de fort. mee B 5 procideret B 6 litterem B umquam B curam B seeularium B 7 ezsecutione LV auggellabar B, sugillabat L TV 8 foeditatia B, feditates LTV abnuerem scripsi, abnnere libri uellee (ee corr.) L 11 faisaet B 13 tantum L* graciae B felix] flexit L 15 linquiret B terriret B 17 additus T 19 que egessi T, quae fecisti Pb me] te fort. 20 si] sic LV1 dilectiomeo B 22 populus B 23 adtingerit B 24 theodorici T regis om. T resuscitauidn|gressus B 26 gladus Lx famis necare B mentium Lx oastorumque arcis B )

399
castrorumque arces penuria perrumperet et in culminibus locatos armis saeuior egestas obsideret, ego annorum ferme sedecim amitae, quae me aluerat, ea tempestate solacio priuatus sum: remansi solus, inops re et consilio destitutus, cui sola remedium tribuere possit aduersitas. ne inter parentes, quod est captiuitetis sorte amarius, subsidia uiuendi liber poscerem et cognitus peregrinantium mala tolerarem, extemplo porrexisti consuetam dexteram, defensio mea, et domum censu et religione praediuitem, ut solacium meum non respueret, conpulisti. poposci in matrimonium cuiusdam nobilissimae et tibi bene conpertae paruulam filiolam, protinus, te ut anteueniret procurante, quasi hoc a me sperari debuisset, exceptus. contulit mihi placentium tibi consortium et ut alimentis affluerem et ad culturam tuam fugiens infidelitatis obscura commearem: pene ante agnitionem desolationis meae coeperunt mihi largienda suppetere. tunc primum ex mendico in regem mutatus, adflictorum orditus sum mala deridere et quasi debita mihi fuisset prosperitas, sic illorum neglegere auctorem. non tamen perduellis animus et durae ceruicis continuo a te tumor elisus est: produxisti ultionis tempora, ne forte conpungerer et hoc tantum, quis esset praestitor, sanatus sentirem. sed quia homo non corrigitur ex iniusto nec facile ad candidum post maculas redigitur, steti in sententia mea illa qua caderem, uici patientiam tuam continuatione peccati. et quia, cum sis clementissimus, non semper iustitiam seponis, nudatus praesidio tuo uocem illam, quae directa est ad aures primi [*]( 1 perrumperit B locatos B 2 aegestas V obsederet B «edecem B 8 eolatio LT priuata L 4 distitutus B 5 posset adfinitas: sed fort. 6 orte B et-tolerarem B, om. LPTVb 7 exemplo BL 8 conBuitam B religionem L 9 solatium BLT respuerit B 10 matrimonio B 11 paruolam B, paruulum V1 anteaeniret scripsi, ad te ueniret LPTVb, ad te uenire B 13 afluerem B 18 negligere BT 19 animus (im corr.) L 20 cõpugerer Ll 21 eseet PTb, isaet BLV; qui fuisset fort. 22 corrigitor T, corrigit LVb, corriget B iniusta B ne B 23 redigitur scripsi, seditar B, sedetur LTVb sentia B cadirem B 25 reponis LTVb )
400
parentis, accepi: Adam, ubi es? in confusione mea quantos amiserim clementiae tuae thesauros et qua nudatus sim dote numeraui: rerum a te conla.tarum aestimatio tunc concessa est, cum mihi periret: redii ad me atque ad aerumnas meas et propter gaudia producta lacrimaui. statim alio quidem itinere non tamen inpare subuenisti. ordinasti, ut per officium leuitarum coactus sanarer et inpacti honoris sarcina quod premebat a me pondus amoueret. sed postquam uenerandae me pressura dignitatis absoluit, habui de titulo genium, non de actionis nitore conscientiam.s o mens rigore inebriata uenefico nec exemplis instructa nec monitis! si desunt tibi uenerabilium magisteria librorum, ad profectum informare suppliciis et nisi te caeno perditionis inmergis, habere potes de poena doctrinam. sed haec faciat in nobis ille, qui praecipit, et ut pares eius existamus imperiis, ipse nobisc.um quod iniungit operetur.-

Haec et alia plura, sicut praefatus sum, per testem probatissimum beatum Victorem intimanda suggessi, nec requies nec mora procuranda lentauit: petitionem meam suscepit replicauit obtinuit. hoc amplius suffragator meus emeruit quam poposci, ut illa, quae mecum matrimonii habuit parilitate subiugari, religiosae mecum habitudinis decora partiretur et fieret praeclari dux femina tituli. sed utinam sexu fragilem in animi uirtute sequeremur et in actione nobili non [*]( 1 Genes. 3, 9 ) [*]( 1 parentea accipi B quantus B 2 dementiae Tl tensaurus B sum libri, em. Sirm. doce B 4 erunnas B, erumpnas T 5 quidem alio LTV 6 itere B 7 leuoitarum B inpati L 8 praemibat B amoberet B aenerande me praessura B 9 habuit et B 10 inebriatu B 11 uenifico LPTV, nenibico B inatructa (u corr.) B 18 potest B 14 praecipet B, praecepit b 15 pces T ezhistamus B, existimentur T, ezistamoretar (mus — iniungit op om.) L inperiis B et 17 cetalia B per testem probatissimum L 8. l. 20 optenuit B anplius B 21 poposcit B 22 parilitatem LPTVb subiugari om. LPTVb patiretur B 23 fhrit B sexum LPTV, serum b alterum in om. LPTVb )

401
tantum excelleret merito, quantum femineae inbecillitatis sequi uidetur optentu! illa pretiosae uigore constantiae mala carnis nota perdomuit et affectiosam seruauit pudicitiam non coactam. illa recti obseruantiam, dum obstinate diligit, ire conpulit in naturam. utinam non mihi in illa districti proponatur hora iudicii et dum in infirmitate sua fortis adparuerit, ego in naturali uirtute sim fragilis ! ecce, domine, recensui ipsa, quae noueras, et in ea tantum fui fidelis parte, ut non raperem quod tenebas. adesto, rex gloriae, adesto supplicanti et secundum benignitatis tuae consuetudinem secutura dispone.

GLORIA PATRI ET FILIO ET SPIRITVI SANCTO.