Ennodius Ambrosio et Beato
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Deo obsequimur, dum eius conuenientia monitis imperamus: nam quod petitioni uestrae studio caritatis adquiescimus, mystica sunt praecepta. multis etenim supplicationibus exegistis, ut pagina uobis concinnationis didascalicae fingeretur. uolens me in multorum iura summisi, quia, uidero quid in uerbis adhibeatur examinis, sufficit si me in uoto praedicetis. ego tamen in foribus scriptionis quod uiuificat non tacebo. deum tota mentis intentione mundis tenete uisceribus et circa uos precum frequentatione mulcete, nullis ab eo animarum [*]( 1 inbicillitatis B, inbecellitatis L\' sequi om. T 2 nideretur LPTVb praeciosae B 3 affectuosam T pudititiam B non] B (i. e. require ?) L add. s.l. et in mg. 4 obatinate] obscena te B, ob scęua te coni. Schottus diliget B 5 destricti BLPY 6 ora B 9 adesto] adsto utroque loco B 10 Becutora B 11 pat et f. et s. scο̃ (sic) T\' ) [*]( VI. Paraenesis didascalica ad Ambrosium et Beatum inscr. Sirm. 14 inperamus B, impetimus TV, Iptimur P, impartimur b 15 tipetiom B 16 lmisitica LTV, misteca B lexigistes B 18 submisi Pb, sũmi L uidebo LPTYb in T s. l. m. 2 19 exhibeatur Pb sufficet B nota B praediceres B ) [*]( VI. ) [*]( 26 )
LAVS VERSVVM.
- Quamuis sit tenerum madore mellis
- Quodcumque strepuit parens Camena,
- Et fictum lepido nitore carmen
- Captiuet docilis momenta cordis,
- Nec semper deceat poema uirtus,
- Quod lex praecipiens tenere fluxum
- Resoluat studio iubente fortes:
- At nos Pieriae modum loquelae
- In tantum sequimur monente cura,
- Quantum dat genius uigorque ueri.
- Christi militis insitum rigorem
- Elumbem patimur cauere ductum.
Ergo dictorum aliquotiens amoena fugientes, materiam solidam suo ore celebremus, ne sentiat uirilitas operis eneruati damna sermonis. non refugit professionem meam monitoris. officium, quia decet praecedentes emendatio, et sicut post tergum relictis par est facem de innocentia proferri, ita ratio flagitat, ut etiam uerbis iter quod sequantur ostendas, cum [*]( 1 diducti BL V 2 naturales B\' colligium B 3 esset om. T quicquid] q T 6 meam circa uos LTV 7 dicit B 8 praessis admunitione B stilli B 9- benigne LTV 10 laus—l. 22 ductum om. T uersum L 12 quoscumque L, quodcum quid B stepuit L 14 captiuat Pb momenta) talenta coni. Schottus 17 res soluat B inuente B 18 loquele B 20 genuus L. genior B 21 cristi B 18 fugiatis L1, fugiens T 26 decit B praecidentes B 27 par eatj parem T faciem T )
Qui praeceptorem sancti uoluere parenti\'s Esse loco.
iure enim in affectionis supercilio conlocatur quem benignitas corrigendi promptius adserit quam ipsa natura generis. genuisse etenim libidinis testimonium, erudisse pietatis. ergo ad disciplinarum. arcem. properantes matrem bonorum operum amate Verecundiam, quae ita ei nariarum species uirtutum fecunda et uirgo parturit, ut inpudentia. procax et corrupta uitiorum. haec uos hac uoce, ut ad eam tendatis, hortetur:
VERECVNDIA.
- Tinguite candentes roseo de murice uultus
- Atque fidem morum pandite de facie.
- In niueo spargens maculas sis pulcrior ore,
- Cum sudans tenerum roscida colla feras.
- Nil tibi plus lingua tribuas quam schemate frontis.
- Quicquid amare libet, hinc tibi concilia.
Nefas est huic tam sacro manus negare consilio, quando et ipsa, quae loquitur, quaestuosi decoris dote redimita nobilitatis uel amplificat bona uel suggerit. pudori ergo cognatam semper sociate Pudicitiam, quae aetatis praeiudicium cana moderatione temperans, annis feruore tumentibus peregrinae frigus dispensationis* admisceat et edomita erroris adpetentia carnem sapore sanctae conuersationis inliciens, recti diligentiam studiosam in uobis uideri faciat non coactam. haec tamen uentris castigatione procuretur nec inimica eius ferculorum [*]( % Pron. 9, 8 3 cf. p. M, 30. 406/ 23 ) [*]( 2 et amabit P\'6 6 generare B genuisse om. B 7 etenim et B 8 prosperantes B 11 ad eam] audeam B tendates B hortentnr T 12 uerecundia — l.18 concilia om. T 13 tingite Pb 15 pargenB L pucrior B, pulchrior LTV 16 Venerum fort. ruscida B 17 ligno b schemate Sirm., itemmate LPVb, stimmate B fontis B 20 questuosi LTV 22 sociate BPb societate LTV 28 ann\' T peregrinis B 25 sancte B ) [*]( 26* )
CASTITAS.
- Nil moror adflictos constanter prodere uultus,
- Dum mihi praeniteant casti monumenta decoris.
- Pinguia nam tenuem suffocant corpora sensum,
- Et male farta suas conculcant uiscera mentes.
- At mihi crux cuspis, crux scutum cruxque thoraca:
- Hac tegar, hac feriam, hac pacis foedera firmem.
- Haec mihi dux belli est, quo uictrix lubrica calcans,
- Dira cupidinei detester mella ueneni.
- Ad me currentes puerum seponite factis
- Deque meo, iuuenes, canam praesumite uitam.
Hanc admittentes Fidei ornate consortio, quia, sicut in emendatis moribus principem locum obtinet, ita suis spoliata dotibus non tenetur, nec fas est quasi singulare occupari quod constat ex pluribus. nobilia serta nisi multiplicibus pratorum non conponuntur spoliis: ex uariis gemmis una diadematis solet constare formatio: semper admirabilis electri corpus numerosa metallorum membra pepererunt. proinde, quia nihil est quod fidem possit anteire, foueatur et ita in diligentiae messe coalescat, ne lacteus alimenti diuitis culmus inportuna demessus falce moriatur. ergo recedat ab instituto uestro clauda pollicitatio et per usum in naturam transeat res sequenda. haec tamen his uos conuenire putetur affatibus: [*]( I 1 populosis|is B exgit V, eriget B comessatio LT, comesatio PY 2 dampna PLTV 5 castitas —l.15 uitam om. T 6 adflictus B 8 tenuam B 9 facta Pb concludant L 10 ad B toraca BLPV, corona b (propter thSraca sine causa) 11 feriar coni. Schottua 13 detestor Lb 17 obtinent LPTYb, optinent B, em. Sirm. 18 tenentur T occupare V 22 menbra T 28 diligente L 24 coaliscat B, calescat T elimentis B culminis T1 25 oriatur B inBtito Tl 26 P ex post L corr. 27 hac T )
FIDES.Qui cupit caelo sociare terram, Linquere et luxae uitium parentis, Me petat, certum decus et coronam Muneris alti. Ille nec dirum metuit tribunal, Nec per urbanos uolitat potentes, Conscius recti tenet inter undas. Stagna salutis. Barbarum quamuis tumeat Gelonus, Parthica et latret Morinus figura, Omne, quod mundi rabies susurrat, Despicit arcet. Intrat excelsi penetrale regis, Ditium tutus manet in ruinis, Ille nec legem patitur sepulcri Nec mala uitae.
De praefatis uirtutibus facessat studiorum liberalium deesse diligentiam, per quam diuinarum bona rerum quasi pretiosi monilis luce sublimentur, quia non multum a foeditate seiungitur inperfecta formositas et qui non sufficienter magnorum tetendit ad culmina miserorum infima uix reliquit. istae tamen prae foribus quasi nutricem ceterarum anteponunt Grammaticam, quae adulescentium mentes sapore artificis et planae locutionis inliciat et ad Tullianum calorem scintillis praefigurati uaporis adducat. fabricatum Martius campus militem [*]( . 1 fidis B; fides—l. 17 nitae om. T 9 oupet B 3 et luxe L, fluxae b 7 orbanos B 8 undans L 9 stana B 10 timeat P2b gelonoa B 11 partiea B motenuB B 13 di- spicet B 15 dicium B, di..tum (ai eras.) L, dhiitam b tutis 86rm. 16 sepalchri LVb 18 decesM B 19 diligentia LTV I diunarum B praetiosi B 90 munilis LPWV subliment B feditate LTV 21 infirma B iste L 24 adulisencium B plana TV, lanae B, sanae coni. Schottus 25 elo- cntionia BTV illicaat V1 colorem Bb scintillas Sirm.\'. )
[*](1 Bimulachrum TV mentiae L 2 retorquid B a] ad T butinarum L 4 grandiscet B 5 toleranti///a B 6 rethorum BLV 8 mago B 9, hac] ac B 10 pene L TV 11 pedagogus B, pedagogos TY, peclagogos Lx cluri L1 12 bonun L1 uoluntatem se LTVb 13 cogat B pene Ubri 16 grammatica - l 26 pectoris om. T 17 dom.B polimur L 18 paruolus B 19 manum Pb et aure et coni, Schottus 20 abr s suet (r ex g corr.) B temporat B, tmperat .L, temperet Pb 21 docmata L 22 magiter B ne] ta b 23 optimus B 26 tumiscens B siminis B1 vt uidetur, nominis coni. Schottus )GRAMMATICA.
- Mentibus damus saporem, dum polimus fabulas.
- Iudicem tenemus aequum, si quid errat paruulus.
- Abstinens manu pudorem aure et ore uerbero.
- Quicquid ars habet pauendum ars loquendi temperat,
- Cum pusillis et iocamur inter ipsa dogmata.
- Nam iubet rigor magister, ne per omne terreas.
- Nos parentes dixit aetas illa maior optimos,
- Quod fauore conputamus esse nostra pignora
- Quae dedit uenter tumescens litterati seminis,
- Nec libido subiugauit iura clari pectoris.
RHETORICA.
- Sit noster tantum, non stringunt crimina quemquam.
- Nos uitae maculas tergimus artis ope.
- Si niueo constet merito quis teste senatu,
- Cogimus hunc omnes dicere nocte satum.
- Et reus et sanctus de nostro nascitur ore:
- Dum loquimur, captum ducitur arbitrium.
- Lana Tarentinae laus urbis, gemma, potestas
- Quid sunt ad nostrum iuncta supercilium?
- Qui nostris seruit studiis, mox imperat orbi.
- Nil dubium metuens ars mihi regna dedit.
Haec ergo, dulcissimi, et adsequi contendite et adepta custodite. sed replicetis, quibus ad ista magistris, quibus utamur institutoribus, quorum erigamur exemplis, cum Faustum et Auienum, saeculi nostri beatitudinem et Latiaris flumen eloquii, aulicis districtos teneat sors secunda consiliis? quos dum manet cura, a generalitate nescitur, quorum temptare praeconia idem est ac si lucem solis et potentiam uelis diuinitatis adserere. sed istis in bono publico desudantibus patricii Festus et Symmachus, omnium disciplinarum materia et constantis forma sapientiae, ab urbe sacratissima non recedunt. in ipsis est nobilis curiae principatus, quos uidisse erudiri est. non apud eos sermo de ludicris nec pantomimorum uix ignoscenda commemoratio. illi auram popularem per pudoris detrimenta non capiunt: contenti rectis magis placere quam plurimis, sortiuntur de innocenti actione testimonium. istorum quamuis in omnibus iussa sequenda sint, est tamen [*]( 1 rethorica BL; rhetorica-l 11 dedit om. T 2 sic Psb crimina] carmina Sirm. 5 noctis atum B 10 seruet B 11 dnbium] debuit L 18 maiestriB B 16 districtos scripsi, districtum libri nisi quod diatrictum L (B adscr. etiam in mg.) exh. sors Pb, foro LTV, fros B fecunda potius quam secunda T 17 cur B 18 ueliis B 19 pullico B 21 et constantes curiae om. B1 add, corr. in mg. constantia scrypsi, constantes Ubri 22 et principatus B 24 aurem T1, auream L 96 sorciuntur B 27 iuatorum L )
[*]( B 1 patribus B imitatione T rion B 2 formentar fort. illi* L stephani∗∗a L, stefania B 3 splendedissimumB chatholicę L 5 oculus T1b, oculos BLPW obnmbert B; pott obumbret ras. 9 fere litt. L 6 iustorum L 7 celertis B habetes B 8 pedagogam BLTY, pedagogum b 10 pompoaa peroratione fort.; pre alt oratione (i. f. precibus) hortatione coni. Schottus 11 andini T 12 per-l. 22 monstrat om. T 14 dexteram LPV undans L 15 faoet B 16 praeoanti B 18 gemina B 19 snmites B* Bacci Plb )
- Per te, per qui te talem genuere parentes,
- Symmache, ne nostram maneat sors dura tabellam,
- Da dextram tenui et tecum me tolle per undas.
- Non facit ad mores credentem fallere sanctos.
- Nil moror: en supplex uenio, miserere precanti,
- Vilia diuitibus commendans dicta patronis.
- Germina clara,
- Sumite sicci
- Verba parentis.
- Nobile dictum est,
- Quod bona monstrat.