Sed nec formae tuae decus inter postrema numerandum est, quando regii uultus purpura ostrum dignitatis inradiat. exhibete, Seres, indumenta, pretioso murice quae fucatis et non uno aeno bibentia nobilitatem tegmina prorogate: discoloribus gemmis sertum texatur et quem uehementior uipera custodit lapis adueniat quaecumque ornamenta mundo obsequente transmissa fuerint, decorata uenerandi genio corporis plus lucebunt. statura est quae resignet prolixitate regnantem: nix [*]( 1 diuersitatis B 2 animus B his T2p aduliscentium B 4 quod spicola B 5 per exotiooB Sirm., te rex oticus BL TV, terret exoticus B (B. l. m. rec.) bp, te rexeticos M adsuiti B fatetrarum B 7 quod B 8 instrues B 9 omS L 10 eroas BMTV taoa b, tuus BLMTV perigrinam B 11 sunt B b 12 coercit B, coheret T summitunt B 14 solus ee T* et p in mg., solucs DLMT1V, sulues Bbp 15 dedit om. DMT, sed post dominam add. T* fecit 17 elegi B 18 deoor T* numerandus DMT 19 in uultu D 90 seree M p in mg., syres BLTVbp praetioso B fuctates B, facta B (s. I. m. rec.) bp, fucalis p in mg. 21 properate com. Manso 22 texator B uehementior (or ex aet corr.) L 25 deeignet B (s. I. m. ree.) b nez BL\', nec L1b)
286
genarum habet concordiam cum rubore: uernant lumina serenitate continua: dignae manus quae exitia rebellibus tribuant, honorum uota subiectis. nullus intempestiue positum iactet, quia, quod agunt in aliis dominis diademata, hoc in rege meo operata est deo fabricante natura. illos faciunt tot diuitiarum adiumenta conspicuos, sed hunc edidit simplex et indemutabilis figura meliorem. quid cultu laborent qui cupiunt peregrinam obtinere pulcritudinem ? Italiae rector in amicitiam colligit duo diuersissima, ut sit in ira sine conparatione fulmineus, in laetitia sine nube formosus. feriato ore legatis gentium aut pacem blanda promittit effigies aut bella terribilis. tantis constas insignibus, quanta facerent uiritim distributa perfectos. sed utinam aurei bona saeculi purpuratum ex te germen amplificet! utinam heres regni in tuis sinibus ludat! ut haec, quae tibi offerimus uerborum libamina, sacer paruulus a nobis exigat similium adtestatione gaudiorum ! ecce satisfaciens debito et obsecutus officio orationem meam oratione conclusi.
[*]( 1 robore T1 2 digne B ezetia Bl ut uid. 4 diadimata B 5 tot diuitiaram faciunt TV 6 conspicuus B immutabilis B (s. I. m. rec.) b 8 pulohritadinem LV amitioiam L 11 promittet B 12 niritim (tim in ras.) T perfectus Bb, perfectis p 18 aurei b.] hona aurei T ex togerenin (nin m ras. postea add. uid.) B, ex tegere 6, ex te regem p; fuit in codicis B archetypo ex te germin 14 hęres B 15 paruolus B, parnles Ll 17 obsecutus] de secutis L officio T in ras. oratione om. b, orationem B sed exp. m. rec. concluai] add. LV: Finit panegyricns, B: Finit in xpi nomine panygericus).
287