Panegyricus Theodorico Regi Dictus

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

Nam illud quo ore celebrandum est, quod Getici instrumenta roboris, dum prouides ne interpellentur otia nostra, custodis et pubem indomitam sub oculis tuis inter bona tranquillitatis facis bella proludere P adhuc manent in soliditate uirium uictricia agmina et alia iam creuerunt: durantur lacerti missilibus et inplent actionem fortium, dum iocantur: agitur uice spectaculi quod sequenti tempore poterit satis esse uirtuti. dum amentis puerilibus hastilia lenta torquentur, dum arcus cotidianae capitum neces longius dirigunt, urbis omne pomerium simulacro congressionis adteritur: agit figura certaminum, ne cum periculo uera nascantur. ad haec quis credat unum pectus posse sufficere, ut per procinctus indomitos uincat in proeliis et agat consilio, ne dimicandi causa contingat? Rutilium et Manlium conperimus gladiatorium conflictum magistrante populis prouidentia contulisse, ut inter thea.trales caueas plebs diuturna pace possessa quid in acie gereretur agnosceret. sed tunc feriatis manibus frustra sociae mortes ingerebantur aspectui. numquam bona sunt quae a crudelitate ueniunt instituta: ut armarentur contra inimicos animi, prius uidere exitia suorum. interea illa congressio, quod docuit exitus, non tam peperit incrementa robori quam pauori: inter secundas res didicit inbellium animus quid timeret. uide adinuentionum [*]( 1 signat b 3 quo] quod L 4 prouidisses L interpellatur T 6 manet B 7 taagmina T 8 inplenctationd B 10 ammentis B sed exp. m. rec. quae a pueris s. I. scripsit; dum a paeris hastilia (hostilia b) bp cottidianae B 11 longius om. LM TV dirigantar p 12 anertitur T 13 uero Sirm. 14 procinctus (pro s. I. m. 2) T, procinctos B (M. rec.) b indomitus Bb 15 contingit T, contigat B rutilum LV, ruttilum T 16 manilium T gladintorum L 17 contalisset B thoatxalis B pbles L. 18 aciae B geriratur B, geretur L 19 mortiJ BLMTV; ssucia mortis fort. ingeribantur B\' ut uid. 20 credulitate L 21 contra T in ras. in mg. animae D, animati coni. Schottus, alumni p 28 rabori B iter L secundas] scl\'as M, ceteras D 24 didieet B quod. p adinnentiunam L)

285
. diuersitates pleno calle distantes: illis uera cruoris, effusio animos a dimicatione submouit, hic adulescentium uigor de imagine mentitae concertationis incanduit, quos praecox aetas tot mortes aduersariorum. repositas docuit habere quot spicula, non per exoticos discursus adsueti pharetrarum dispendia neglegenter effundere nec in auras exitia manifesta torquere, tot exacturi animas, quot tela uibrauerint.