Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Prandia lauta paras, sed linguae sordibus horres.
  2. Si deses pastor fercula concilias,
  3. Ambitiosa fames lassato prodiga censu
  4. Cornibus insultat, si taceat dominus.
    LXII. DE EODEM QVIA OPES PAVPERVM VORABAT.
  1. Visceribus miserorum et sanguine pauperis aucte,
  2. Tantorum mortes cur tibi sunt epulae?
  3. Tubera perdices grus turdus turtur echinus,
  4. Non explent uterum corpora mille tuum.
  5. Infaustus multis, tibi felix diceris uni,
  6. Heres quod misero uenter erit proprius.