Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Quae numquam mundi uixit in obsequiis.
  2. Funera busta rogi scelerum stipendia cessent:
  3. De uita ad uitam transitus iste plaeet.
    VII. [SERPENS AENEVS IN CRVCE.]
  1. Occisor mortis, dux uitae, planta salutis!
  2. Aspice: nam serpens ecce uenena fugat,
  3. Et quod supplicii species et mortis imago
  4. Iam fuerat miseris, est mihi certa salus.
    VIII. VERSVS IN BASILICA SANCTI XVSTI FACTI ET SCRIPTI QVAM LAVRENTIVS EPISCOPVS FECIT.
  1. Antistes genio pollens probitate pudore
  2. Ornauit donum meritis et lumina uitae
  3. Ad pretium iungens operis haec templa locauit.