Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Nil tibi, uirgo, perit: carnem mens pura refudit,
  2. Quae numquam mundi uixit in obsequiis.
  3. Funera busta rogi scelerum stipendia cessent:
  4. De uita ad uitam transitus iste plaeet.
    VII. [SERPENS AENEVS IN CRVCE.]
  1. Occisor mortis, dux uitae, planta salutis!
  2. Aspice: nam serpens ecce uenena fugat,
  3. Et quod supplicii species et mortis imago
  4. Iam fuerat miseris, est mihi certa salus.