Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Conlaudet spatiis hortorum commoda lautis
  2. Plurima cui satiant iugera culta famem.
  3. Ditior extentos superat dos larga minorum:
  4. [*]( XXXXIIII. 1 cf. Verge Aen. VI 688, Sedul. I 53 XXXXV. 2 cf. Tib. I 1, 2 )[*]( XXXXIII. 1 quae scripsi, quod libri honnstia BEPY, honostus L 2 apta Pb 8 infandant B, infundunt ELPY, infundis b mnltum b, multas coni. Schottus 4 mitiscunt B nostro] inde E bellisca B XXXXnn. INGRES.SV (V eras.) L 1 uireta Eb, uirete P 2 preferre LV 8 adfldet B\' lingae B 4 abet B\' 5 zeferos B 8 chelidri LP, celydri B 9 iaueniscant B, iuuenescunt Pb XXXXV. SVP EL 1 (c)oncladet E lautus Y\' 3 dictior B )
    572
  5. Nobilitas uera est, quae nitet in modicis.
  6. Venit ad inclusum postponens Gratia campos,
  7. Prodidit angustis quid faciat studium.
  8. Vernat in ingressu uiridanti porticus umbra,
  9. Cui fudit genium uitifer ipse deus:
  10. Exornans magnis foliorum texta racemis
  11. Aestiuis iungit commoda frigoribus.
  12. Lilia nam laurus oleas commixta rosetis
  13. De cultu proprium fecit habere diem:
  14. Serta triumphantis frontem quae monstrat amictum,
  15. Contulit ad fetus aurea terra suos.
  16. Largus opum poscat maioris praemia uoti:
  17. Hoc satis est nobis, quod sine fraude libet.